Quantum redactiones paginae "Res novae Texanae" differant

+
(categorias addidi)
(+)
{{in progressu}}
[[Fasciculus:Campaigns_of_the_Texas_Revolution.jpg|thumb|upright=1.5|Tabula proeliorum rerum novarum Texianarum]]
'''Res novae Texianae''' (a die [[2 Octobris]] [[1835]] ad diem [[21 Aprilis]] [[1836]] actae) fuerunt seditio in [[Texia Mexicana|Texia provincia Mexicana]] a colonis plerumque ex [[CFA|Civitatibus Foederatis]] oriundis adversus [[res publica Mexicana centralista|rem publicam Mexicanam centralistam]] in [[Texia Mexicana|Texia provincia Mexicana]] mota. Bellum mense Octobre anni 1835 ortum est post decennium certaminum inter administrationem Mexicanam et crescentem advenarum ex CFA gregem. [[Texiani]] (coloni Anglice loquentes) inter se discrepebant, aliis libertatem, aliis reditum [[constitutio Mexicana anni 1824|constitutionis anni 1824]] optantibus. Dum legati in [[Consultatio (Texia)|Consultatione]] (re publica ad tempus creata) belli casús disputant, Texiani cum multis voluntariis novis ex CFA venientibus parva praesidia militum Mexicanorum ad mensem Decembrem anni 1835 vicerunt.
 
Legati in Consultatione libertatem declarare recusaverunt, novam rectionem ad tempus instituens, cuius dissensiones ad impotentem rem publicam duxerunt. Consilium expeditionis in [[Matamoros]] faciendae voluntarios et commeatús a novo exercitu Texiano subduxit. Mense Martio anni 1836, [[Conventus anni 1836|secundus conventus civilis]] libertatem declaravit et rectores novae [[res publica Texiana|rei publicae Texianae]] elegit.
 
== Bibliographia ==
24 962

recensiones