Quantum redactiones paginae "Gaius Marcius Coriolanus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{Videhom|Coriolanus (Shakesperius)}}[[Fasciculus:Poussin Coriolan Les Andelys.jpg|thumb|300px|Coriolanus a matre uxoreque exoratus. Tabula a [[Nicolaus Poussin|Nicolao Poussin]] picta.]]
In traditione historica Romana<ref>Fabula Coriolani iam apud [[Quintus Fabius Pictor|Fabium Pictorem]] legebatur ([[Titus Livius]] II,40)</ref> '''Gaius''' vel '''Gnaeus'''<ref>Sic [[Titus Livius]]</ref> '''Marcius Coriolanus''' (natus sexto saeculo a.C.n., mortuus quinto) fuit vir patricius Romanus egregia virtute bellica sed [[Plebs|plebi]] invisus quia praestantiam [[Patricii (ordo)|patriciorum]] in republica vindicabat atque potestatem [[Tribunus plebis|tribunorum plebis]] recusabat. Itaque mox aeterno exsilio tamquam adfectator regni a populo damnatus est et ad [[Volsci|Volscos]] transmigravit. A quibus libenter receptus atque amicitia potentis viri, Attii Tulli, fretus, brevi tempore optimus dux Volsci nominis factus Romanas copias devicit. Iam ipsam Urbem obsidebat et capturus sine dubio erat nisi matris Veturiae precibus manus dedisset et obsidionem solvisset. In ''[[Vitae parallelae|Vitis Parallelis]]'' historicus Graecus [[Plutarchus]] eum cum [[Alcibiades|Alcibiade]] comparavit quia ambo viri postquam bene de civibus suis meruerant accepta iniuria arma contra patriam ceperunt.
==De origine et gente==
[[Fasciculus:Wilhelm Wandschneider - Coriolan in Plau am See.jpg|thumbnail|'Coriolanus', statua Germanici sculptoris Wilhelm Wandschneider (1903).]]