Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
Linea 18:
[[Civitates Foederatae Americae]] quoque fasces tamquam symbolum libertatis et unitatis sibi assumpserunt : nam fasces e mutis virgis compositi sunt, ut respublica Americana e multis civitatibus. Sententia ''E pluribus unum'' eis saepe adscribebatur. Itaque in nummis, sigillis, aedificiis publicis inveniuntur (''Lincoln Memorial'', ''House of Representatives'' etc.),
 
Apud [[Fascismus|fascistas]] Italianos contra fasces pro imperio ducis stabant contra nimias libertates [[Democratia|democratiarum]]. Iam anno 1919 [[Mussolini|Benitus Mussolini]],variis sensibus nominis Italiani ''fascio'' fretus, quod manum homunum etiam significare poterat, fasces in vexillo FasciarumFascium pugnatoriarumpugnatoriorum suarumsuorum (''fasci di combattimento'') pinxerat. Deinde nomen novi regiminis quod instituerat et factionis unicae quod fundamentum illius regiminis erat ex eodem verbo duxit. Postremo anno 1944 in vexillo [[Res Publica Socialis Italica|Reipublicae Salodiensis]] in Italia septentrionali figura fascium in unguibus aquilae apparet. Mussolini nonnumquam (e.g. in [[Aethiopia]]) [[Lictor|lictoribus]] comitatus prodibat : adeo hereditatem [[Imperium Romanum|imperii Romani]] Italiae novae sibique vindicabat.
 
Hodieque fasces in [[sigillum|sigillo]] [[Francia|Reipublicae Franciae]] vel [[Senatus Civitatum Foederatarum Americae|senatus Civitatum Foederatarum]] conspiciuntur.