Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Nam Romae magnum discrimen fuit inter '''magistratus cum imperio''', qui [[ius auspiciorum]] habebant atque ducendis exercitibus idonei erant ([[Dictatura|dictatura]][[Consul|, consulatus]], [[Praetor|praetura]]), et '''magistratus sine imperio''' ([[Censor|censura]], [[Tribunus plebis|tribunatus]] etc.). Praeterea non omnia imperia aequa erant : mos erat imperium minus coram maiore fasces submittere, exempli gratia praetor vel [[propraetor|pro praetore]] coram consule vel [[Proconsul|pro consule]]. Dictatori XXIV lictores praeibant, consuli duodecim, praetori sex. Simili modo consul primi anni [[Respublica Romana|reipublicae liberae]], [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Valerius Publicola]], morem instituisse narrabatur, quotienscumque in contionem prodibat et populum adloquebatur, ut fasces coram populo submitteret, ita significans maiestatem populi maiorem esse consulum<ref>[[Titus Livius]] II,7-8. [[Valerius Maximus|Val. Max]]. IV,1,1. [[Plutarchus|Plut]]. ''Popl''. X. [[Cicero]], ''de Rep''. II,55.</ref>.
 
Oppressae libertatis tempore [[Imperatores Romani|imperatores Romani]] fasces [[Laurea|laureatos]] praeferebant, quod idem tempore libertatis [[Triumphus|triumphantibus]] ducibus iam concedebatur, qui et ipsi militum clamoribus 'imperatores' appellabantur.
 
==Tempora moderna==