Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
'''Fasces''' (nomen plurale, sg. [[fascis]]) sunt insignia imperii e virgis et securi fasciis colligatis facta. [[Lictor|Lictores]] erant qui fasces prae [[magistratus|magistratibus]] portabant. [[Benitus Mussolini]], dictator [[Italia]]e XX. saeculo, fascibus ut insigni factionis politicae suae utebatur.
==Roma antiqua==
Fasces [[Etruria|Etruriam]] olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''Ant. Rom''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''Geogr''. V,2,2.</ref>. Nonnulli [[Archaeologia|archaeologi]] ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. [[Vetulonia|Vetuloniae]] in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris' appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprile 2002]</ref>. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et ascia [[bipenni|bipennis]] cognoscitur. RecentioribusTemporibus aetatibusaliquanto autemrecentioribus, quae iam aetas Romana dici potest, fasces in variisparietibus nonnullorum tumulistumulorum EtruscisEtruscorum depicti inveniuntur.
 
Fasces insignia imperii sunterant, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad mortemnecem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5 etc.</ref>, quod supplicium 'more maiorum' sumptum dicebatur. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio|provocationem]] a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[Pomoerium|pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.
 
Nam Romae magnum discrimen fuit inter '''magistratus cum imperio''', qui [[ius auspiciorum]] habebant atque ducendis exercitibus idonei erant ([[Dictatura|dictatura]][[Consul|, consulatus]], [[Praetor|praetura]]), et '''magistratus sine imperio''' ([[Censor|censura]], [[Tribunus plebis|tribunatus]] [[Quaestor|quaestura]] etc.). Praeterea non omnia imperia aequa erant : mos erat imperium minus coram maiore fasces submittere, exempli gratia praetor vel [[propraetor|pro praetore]] coram consule vel [[Proconsul|pro consule]]. Dictatori XXIV lictores praeibant, consuli duodecim, praetori sex. Simili modo consul primi anni [[Respublica Romana|reipublicae liberae]], [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Valerius Publicola]], morem instituisse narrabatur, quotienscumque in contionem prodibat et populum adloquebatur, ut fasces coram populo submitteret, ita significans maiestatem populi maiorem esse consulum<ref>[[Titus Livius]] II,7-8. [[Valerius Maximus|Val. Max]]. IV,1,1. [[Plutarchus|Plut]]. ''Popl''. X. [[Cicero]], ''de Rep''. II,55.</ref>.