Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
[[Image:Fasces2.png|thumb|Fasces ex virgis securique facti]]
 
'''Fasces''' (nomen plurale, sg. [[fascis]]) sunt insignia imperii e virgis et securi fasciis colligatis factumfacta. [[Lictor|Lictores]] erant qui fasces prae [[magistratus|magistratibus]] portabant. [[Benitus Mussolini]], dictator [[Italia]]e XX. saeculo, fascibus ut insigni factionis politicae suae utebatur.
==Roma antiqua==
Fasces [[Etruria|Etruriam]] olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''Ant. Rom''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''Geogr''. V,2,2.</ref>. Nonnulli [[Archaeologia|archaeologi]] ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. [[Vetulonia|Vetuloniae]] in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris' appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprile 2002]</ref>. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et ascia [[bipenni|bipennis]] cognoscitur. Recentioribus aetatibus autem fasces in variis tumulis Etruscis depicti inveniuntur.