Quantum redactiones paginae "Quadrigae" differant

8 octeti additi ,  6 years ago
Summarium vacuum
m (Addbot 36 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q155987 sunt)
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
[[Fasciculus:Brandenburg Gate Quadriga at Night.jpg|right|thumb|Quadrigae in [[Brandenburgum|Brandenburgensi]] porta.]]
 
Quadrigae (-arum, postea etiam quadriga,-ae)<ref>Singularis numerus non ante ''Saturas'' [[Varro Reatinus|Varronis]] invenitur. Quamquam [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] libro primo ''de Analogia'' negaverat hoc verbum singularem formam pati posse : de quo vide [[Aulus Gellius|Aulum Gellium]] XIX,8.</ref> in antiquitate erat currus quattuor equis iunctus. Hoc verbum ex ''quadriiugae'' contractum est. Cursus quadrigarum ludis circensibus fiebant<ref>[[Tertullianus]] ''De Spectaculis'' IX,3-5. </ref>. Et magni dei quadrigis vehebantur in primis [[Iuppiter]] et [[Helius|Sol]]/[[Apollo]] vel etiam [[Neptunus]]. Itaque saepe quadrigae sculptae in fastigio templorum vel [[Arcus Triumphalis|arcuum triumphalium]] ponebantur. Imperatores Romani quoque [[Triumphus|triumphantes]] in quadrigis saepe sculpebantur<ref>[[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentius]], ''Contra Symmachum'' II, 556-557..</ref>.
 
In fabulis mythologicis quadrigae ab Atheniensi rege [[Erechtheus|Erechteo]] inventae dicuntur<ref>[[Vergilius]], ''Georgica'' III,113-114 cum [[Servius grammaticus|Servii]] commentario. [[Tertullianus]] ''de Spectaculis'' V etc.</ref>.
 
Nummus Romanus argenteus Iove quadrigis vecto signatus [[quadrigatus]] appellatus est.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
386

recensiones