Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
'''Fasces''' (nomen plurale [[fascis]]) sunt insigne imperii e virgis et securi fasciis colligatis factum. [[Lictor|Lictores]] erant qui fasces prae [[magistratus|magistratibus]] portabant. [[Benitus Mussolini]], dictator [[Italia]]e XX. saeculo, fascibus ut insigni factionis politicae suae utebatur.
==Roma antiqua==
Fasces [[Etruria|Etruriam]] olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''Ant. Rom''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''Geogr''. V,2,2.</ref>. Nonnulli [[Archaeologia|archaeologi]] ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. [[Vetulonia|Vetuloniae]] in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris)' appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprile 2002]</ref>. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et axis bipennis cognoscitur. Recentioribus aetatibus autem fasces in variis tumulis Etruscis depicti inveniuntur.
 
Fasces insignia imperii sunt, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad mortem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5 etc.</ref>. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio|provocationem]] a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[Pomoerium|pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.