Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
'''Fasces''' (nomen plurale [[fascis]]) sunt insigne imperii e virgis et securi fasciis colligatis factum. [[Lictor|Lictores]] erant qui fasces prae [[magistratus|magistratibus]] portabant. [[Benitus Mussolini]], dictator [[Italia]]e XX. saeculo, fascibus ut insigni factionis politicae suae utebatur.
==Roma antiqua==
Fasces [[Etruria|Etruriam]] olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''Ant. Rom''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''Geogr''. V,2,2.</ref>. Nonnulli archaeologi putaverunt ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. Vetuloniae in tumulo Etrusco invenisse, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris) appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm]</ref>.
 
Fasces insignia imperii sunt, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad mortem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5 etc.</ref>. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio|provocationem]] a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[Pomoerium|pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.