Quantum redactiones paginae "Artes humaniores" differant

m
Summarium vacuum
(de humanitatibus digitalibus)
m
[[Fasciculus:Kierkegaard.jpg|thumb|Opera [[Severinus Kierkegaard|Severini Kierkegaard]] in multos campos humanisticos accedunt, inter quos [[philosophia]], [[litterae]], [[theologia]], [[psychologia]], [[musica]], [[res classicae|studia classica]].]]
'''Artes humaniores'''<ref>[[Tuomo Pekkanen]] & [[Reijo Pitkäranta]], ''Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum'', sub voce ''humanistiset tieteet'', (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok,'' andra upplagan (Stockholm: Norstedts akademiska förlag, 2009).</ref> vel '''(studia) humaniora''' sunt disciplinae [[academia|academicae]] ex actionum et actorum [[homo|humanorum]] variis ex partibus observationibus compositae. Artium humaniorum est igitur [[cultura]]m humanam investigare et varios mores, rerum usus, formas non [[natura]] datas, sed studio et [[industria]] partas, [[scientia (ratio)|scientiarum]] compositiones nec non eventorum progressiones ratione persequi. Qui in studiis humanioribus versantur ad praeterita, praesentia, futura hominis intellegenda non [[investigatio empirica|empiricis]] [[scientia naturalis|naturalium scientiarum]] rationibus utuntur, sed potius artes [[contemplatio|contemplativas]] vel [[intellectus|intellectivas]] vel [[hermeneutica]]s vel [[interpretatio|interpretatorias]] vel [[theoria critica|criticas]] exercent.
 
Eruditi qui artibus humanioribus operam dant saepe humanistae appellantur. Illud autem [[nomen substantivum|nomen]] etiam [[philosophia|philosophicam]] [[humanismus|humanismi]] positionem describit, quae a nonnullis [[antihumanismus|"antihumanistis"]] reicitur.
5 506

recensiones