Quantum redactiones paginae "Pompeii (urbs antiqua)" differant
Content deleted Content added
m Removing Link FA template (handled by wikidata) - The interwiki article is not featured |
m p.Chr.n. |
||
Linea 47:
Nominis origo in obscuro est. Aliis numerum Graecum ''pente'' (lingua Oscorum ''pempte'') in nomine gentilicio ''Pompeius'' contineri persuasum est, alii ''pompam boum'', sc. Herculis, coniciunt, alii aliter.
Antiquitus Osci, Etrusci, Samnites, in eo loco habitaverunt, Graeci autem solis temporibus antiquissimis. Qui illud templum in foro, quod ''triangulare'' vocatur, stilo Dorico aedificaverunt. Post aliquas seditiones contra Romanos factas temporibus Sullanis illa urbs ''Colonia Veneria Cornelia'' facta est<ref>CIL 10,787.</ref> et ''urbs''<ref>[[Seneca]], [[Naturales Quaestiones]] 6,1,1.</ref> et ''oppidum''<ref>[[Tacitus]] [[Annales]] 15,22,2.</ref> et ''municipium''<ref>[[Plinius Maior]], [[Historia naturalis]] 2,137 et 3,62</ref> nominatur. Pompeios urbem insignem fuisse constat,<ref>[[Cicero]], [[de lege agraria]] oratio 2,86.</ref>
Post terrae motum, quo anno
== Quae post eruptionem Vesuvii facta sunt ==
Primis urbis cineribus et lapillis obtectae vestigiis [[saeculum 15|saeculo
=== Cives noti antiqui oppidi ===
Linea 58:
== Quae legimus in illis Plinii Minoris epistulis clarissimis ==
[[Fasciculus:Friedrich Federer - Pompeji aus dem Südosten - 1850.jpg|thumb|left|[[Vulcanus]] Vesuvius.]]
[[Plinius Minor]] haec scripsit de destructione Pompeiorum:
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio—nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur—; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc [[Plinius Maior|avunculus meus]] secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut—quod aeque magnum—similis hilari. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus—is ab eo quem novissime viderat tertius—, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. (Plinius Minor, ''Epistulae,'' 6.16)</blockquote>
== Quae temporibus praesentibus manifesta sunt ==
Line 78 ⟶ 75:
=== Municipia finitima ===
* [[Castrum Maris de Stabia]]
* [[Fanum Sancti Antonii Abbatis]]
* [[Fanum Sanctae Mariae Caritatis]]
* [[Oplontis]], deinde [[Turris Sanctissima Annunciatae de Scafata]]
* [[Nemus Regale]], deinde [[Boscus Regalis]]
* [[Scaphata]]
== Vide etiam ==▼
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
▲== Vide etiam ==
▲* [[Campania]],
▲* [[Area Metropolitana Neapolitana]],
▲* [[Provincia Neapolitana]],
▲* [[Neapolis]] (urbs),
▲* [[Urbes Italiae]],
▲* [[Villa Mysteriorum]]
▲* [[Praedia Iuliae Felicis]]
▲* [[Corpus Inscriptionum Latinarum]],
▲* [[Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii (Pompeii)|Sanctuarium Beatae Virginis Rosarii]],
▲* [[Vesuvius]].
== Nexus externi ==
|