Quantum redactiones paginae "Menenius Agrippa" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
==Cursus honorum==
Menenius anno [[503 a.C.n.]] [[consul]] electus est et una cum collega [[Publius Postumius Q.f. Tubertus|Publio Postumio Q.f. Tuberto]] [[Sabini|Sabinos]] vel [[Aurunci|Auruncos]] vicit et triumphum egit.<ref>[[Titus Livius]], Ab urbe condita II 16,7; [[Cassius Dio]] Frag. Libri IV</ref> Sed praeclarus est quia [[fabula]] eius de dissensione stomachi cum ceteris membris concordiam inter [[Patricii (ordo)|patricios]] et [[Plebs|plebeios]], qui anno [[494 a.C.n.]] prima secessione in [[Mons Sacer (Romae)|Montem Sacrum]] facta [[ius|iura]] ampliora postulabant, iterum restituisse dicitur. Livius<ref>Ab urbe condita, II 32 9-11</ref> nobis fabulam ita tradidit:
:''Tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque [[corpus]] ad extremam tabem uenisse. Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus vigemusque, divisum pariter in uenas maturum confecto [[cibus|cibo]] [[sanguis|sanguinem]].''
 
Hac [[fabula]], Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est. Creavit tamen [[Tribunus plebis|tribunos]], qui [[libertas|libertatem]] suam adversus nobilitatis superbiam defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi factus. Menenius tamen anno 493 a.C.n. in tanta paupertate decessit ut eum populus collatis [[Sextans (nummus)|sextantibus]] viritim vel, secundum auctores recentiores, [[Quadrans|quadrantibus]] sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes, quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio.<ref>Confer ''Der Neue Pauly'' (Stuttgardiae 1999), vol. 7, col. 1237.</ref>