Quantum redactiones paginae "Septa" differant

72 octeti additi ,  5 years ago
[[Fasciculus:Catedral la Asunción de Ceuta - España..jpg|thumb|[[Cathedralis Assumptionis Septae]].]]
Media urbe inveniri possunt haec loca:
* '''[[Moenia Regia Septensia|Moenia Regia et Fossa navigabilis]]''' ([[Hispanice]]: ''Murallas Reales y Foso navegable''), iuxta cum [[Museum|Museo]] [[Moenia|Moenium]] Regiorum: Excellunt [[Platea Armorum]], navigabilis maritima [[fossa castrensis|fossa]] et externa huius fossae [[pugnaculum|pugnacula]]. Intima originem trahunt ab epocha dominationis [[Arabes|Arabicae]] (inter [[711]] et [[1415]]), posteriores mutationes passa, inter quae praecipua fuere constructa a [[Lusitania|Lusitanis]] et reconstructa ab [[Hispania|Hispanis]] inter annos [[1674]] et [[1705]]. In praesenti, Moenia Regia unam sedium Musei Urbis ([[Hispanice]]: ''Museo de la Ciudad''), definite in nuncupato [[Ravelinus|Ravelino]] Sancti Ignatii ([[Hispanice]]: ''Revellín de San Ignacio'') accipiunt. Praeterea complentur subterraneis cuniculis, urbis defensioni excavatis.
 
* '''Moenia Ambulacri Arecacearum''' ([[Hispanice]]: ''Murallas del Paseo de las Palmeras''): Septemtrionalis urbanorum antiquorum moenium murus.
 
* '''[[Cathedralis Assumptionis Septae|Cathedralis]]''' ([[Hispanice]]: ''Catedral''): Sub [[Assumptio Beatae Mariae Virginis|Assumptionis Virginis]] [[patrocinium|patrocinio]], aedificata est super [[meschita]] epochae dominationis [[Arabes|Arabicae]] (inter annos [[711]] et [[1415]]). Per annorum triginta obsidionem [[valetudinarium]] campestre fuit. Ultima reparatio anno [[1949]] est. Excellunt Sacellum Sanctissimi ([[Hispanice]]: ''Capilla del Santísimo'') cum [[Barocus|Baroco]] [[Retrotabulum|retrotabulo]] et [[Michael Bernardini|Michaelis Bernadini]] [[Opus tectorium|opera tectoria]], praeter tria magna [[linteum|lintea]] et imaginem Virginis Capitaneae ([[Hispanice]]: ''Virgen Capitana''), [[Lusitania|Lusitanicae]] originis et [[saeculum 15|saeculi XV]]. Ei sunt [[neoclassicismus|Neoclassica]] frons nigri [[marmor]]is et interiora cum tribus navibus et magno choro in parte antica.
 
* '''[[Sanctuarium Sanctae Mariae Africae|Sanctuarium et Ecclesia Sanctae Mariae Africae]]''' ([[Hispanice]]: ''Santuario e Iglesia de Santa María de África''): [[saeculum 15|saeculo XV]] constructum, cum posterioribus reformationibus, inter quas praecipua est [[saeculum 18|saeculi XVIII]]. Adoratissimam imaginem [[Virgo Africae|Virginis Africae]] ([[Hispanice]]: ''Virgen de África''), ab [[infans (nobilis)|infante]] [[Henricus Nauta|Henrico Nauta]] donatam, continet.
 
* '''Alia mirifica templa:''' [[ecclesia]]e Sancti Francisci ([[Hispanice]]: ''Iglesia de San Francisco'') et Nostrae Dominae Remediorum ([[Hispanice]]: ''Nuestra Señora de los Remedios'') et [[Synagoga]] Bet-El ([[Hispanice]]: ''Sinagoga de Bet-EL'').
* '''Palatium Municipale sive Conventus''' ([[Hispanice]]: ''Palacio Municipal o Asamblea''): anno [[1926]] aedificatum. Vexillum Regium ([[Hispanice]]: ''Pendón Real'') illic servatur. Aula Solii ([[Hispanice]]: ''Salón del Trono'') et Synedrium ([[Hispanice]]: ''Salón de Sesiones'') accurata [[laquearia]] et [[Marianus Bertuchi|Mariani Bertuchi]] [[opus tectorium|opera tectoria]] habent. Vexillum e [[ruber|rubro]] ac [[purpureus Tyrianus|purpurissimo]] [[sericum damascenum|serico Damasceno]], a Domina Philippa acu pictum "maiori [[Lusitania|Lusitanicae]] coronae splendori". [[Portugallia]]e [[insigne]] sicuti urbis symbolum fert. In Palatio Municipali servatur et in pompa iuxta cum auctoritatibus [[sollemnitas|sollemnitate]] [[Corpus Domini|Corporis Domini]] ambulat. Ei [[Capitaneus Genenalis|Capitanei Generalis]] honores sunt.
 
* '''[[Balneum Arabicum Fori Pacis (Septa)|Balnea Arabica]]''': reliquiae Septae inventae et inceptae a [[saeculum 13|saeculo XIII]], flexuosum atypicarum [[Arabes|Arabicarum]] [[thermae|thermarum]] solum cum [[conclave|conclavibus]] quattuor, parallelis duobus duobus, quae quattuor aulis completis constituuntur repraesentant. Quae omnes magnopere rectagularem formam ostendunt, cum maioribus lateribus a Septemtrione ad Meridiem directis. Mundus [[Religio Islamica|Islamicus]] huic instructuum typo attribuit, praeter [[hygiene|hygienicas]] et curativas virtutes, possibilem [[religio]]sam significationem, quia erat optimum cogitabile instrumentum purgandi corporis et sui dedendi orationi totius puritiae statu.
 
* '''[[Viridarium Maritimum Mediterranei]]''' ([[Hispanice]]: ''Parque Marítimo del Mediterráneo'') et nautarum [[villagium]]: a [[Caesar Manrique|Caesare Manrique]] constructum et designatum. Marinā aquā impletur et constructum est tollendis terrenis mari.
[[Fasciculus:Parque Marítimo del Mediterráneo, Ceuta, de noche (2).jpg|thumb|[[Viridarium Maritimum Mediterranei]] noctu.]]
[[Fasciculus:Casa de los Dragones.jpg|thumb|Domus Draconum.]]
* '''Viridarium Sancti Amari''' ([[Hispanice]]: ''Parque de San Amaro''): cum vicino Fonte Lumbarum ([[Hispanice]]: ''Fuente de Lomas'').
 
* '''[[Ora Ripae (Septa)|Ora Ripae]]''' ([[Hispanice]]: ''Playa de La Ribera'').
 
* '''[[Ora Eiectelli]]''' ([[Hispanice]]: ''Playa de El Chorrillo'').
 
* '''[[Ora Sarchal]]''' ([[Hispanice]]: ''Playa del Sarchal'').
 
* '''[[Ora Sancti Amari]]''' ([[Hispanice]]: ''Playa de San Amaro'').
 
* '''Monumentum Caducorum Bello Hispano-Marocano''' ([[Hispanice]]: ''Monumento a los Caídos en la Guerra de África''): in Foro Africae ([[Hispanice]]: ''Guerra de África'') situm. Erectum est caducis Bello inter annos [[1859]] et [[1860]]. 13,50 [[metrum|metra]] altum est et in sua parte inferiori mirifica [[Aes (mixtura)|aenea]] [[ectypum|ectypa]] ab [[Antonius Susillo|Antonio Susillo]] effecta habet. [[Crypta]]m sine libero accessu possidet.
Alia mirifica loca exteriore in zona sunt secuta:
 
* '''[[Moenia]] [[Merini]]ca'''<ref>[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof3/s0142b.html Lexicon Universale Hofmann]</ref> ([[Hispanice]]: ''Murallas Merínidas''): aguntur de toto [[moenia|moenium]] et [[dangio]]num [[saeculum 13|saeculi XIII]] per [[Arabes|Arabicam]] dicionem aedificato. Hoc amplum saeptum, per annos, fuit [[arx]], deverticulum et praesidiorum, alienorum ac copiarum refugium quae extra urbanum [[Medium aevum|Mediaevalis]] urbis centrum pernoctare deberent. Haec moenia unam monumentalium reliquiarum praecipuissimarum Septensis [[historia|historici]] praeteriti constituunt. Fere e 1 500 metris primitivae constructionis, hodie in praesenti solum exstat Occidentale latus, 500 metra longum, cum variis [[pugnaculum|pugnaculis]] ac duabus geminis [[turris|turribus]] [[Porta Fezzae|Portam Fezzae]] ([[Hispanice]]: ''Puerta de Fez'') includentibus.
 
* '''[[Fortalitia Montis Abilae]]''' ([[Hispanice]]: ''Fortaleza del Monte Hacho''): [[Mons Abila|homonymo]] in monte sita, eius prima aedificatio [[Imperium Romanum Orientale|Byzantinae]] originis fuisse et [[Caliphatus Omayadarum|Omayadarum]] tempore consolidata esse creditur. [[Lusitania|Lusitani]] eam servavere. Nihilominus, praesens aedificatio ab [[Hispania|Hispanis]] [[saeculum 18|saeculis XVIII]] et [[saeculum 19|XIX]] effecta est. Haec [[fortalitia]] in Occidentali urbis parte [[fortalitia|fortalitiis]] [[Serraculum|Serraculi]], [[Princeps|Principis]] Alphonsi, [[Isabella II (regina Hispaniae)|Isabellae II]], [[Benzu]]ensi (perdito), Aranguren, Mendizábal, Piniés, [[Franciscus Assisiensis|Francisci Assisiensis]], Abnegatoris et [[Anyĕra|Anyĕrā]] ([[Hispanice]]: ''fuertes del Serrallo, Príncipe Alfonso, Isabel II, Benzú, Aranguren, Mendizábal, Piniés, Francisco de Asís, Renegado'' et ''Ányera,'' repective) completur.
 
* '''Hermitagium Sancti Antonii de Toial''' ([[Hispanice]]: ''Ermita de San Antonio del Tojal''): cum [[apopsis|apopsi]] in parte antica.
 
* '''[[Castellum Denasati]]''' ([[Hispanice]]: ''Castillo del Desnarigado''): [[castellum mediaevale|castellum]] [[saeculum 19|saeculo XIX]] aedificatum est, quamquam eius antecedentia [[saeculum 10|saeculorum X]] et [[saeculum 16|XVI]] sunt. Eius genus neomediaevale est et e [[decennium 199|decennio 199]] Museum Militare, ad militarem Septae historiam relatarum rerum collectiones ostendens, continet.
 
* '''Fortalitiae Neomediaevales''' ([[Hispanice]]: ''Fuertes Neomedievales''): in montana zona paeninsulam Septensem in limitibus [[Marocum|Marocanis]] claudente sitae, medio [[saeculum 19|saeculo XIX]] aedificatae sunt, cum, finito [[Bellum Hispano-Marocanum (1859-1860)|bello]] cum [[Marocum|Maroco]] ac composita pace cum [[Foedus Vallis Superioris|Foedere Vallis Superioris]] ([[Hispanice]]: ''Tratado de Wad-Ras''), oportuit custodire limites [[Specula (res militaris)|specularum]] serie quae possibles aggressiones deforis impediret. Hoc modo, constructae sunt [[fortalitia]]e Piniés, [[Franciscus Assisiensis|Francisci Assisiensis]] (regis consortis), [[Isabella II (regina Hispaniae)|Isabellae II]] (sub qua invenitur apopsis cum incomparabile conspectu super Freto et Paeninsula), [[Anyĕra]] ac [[Serraculum|Serraculi]] (quod ad [[sultanus|sultanum]] [[Mulai Ismail]] pertinebat, cum hic urbem inter [[1694]] ac [[1727]] obsedit), Turris Mendizábal et fortalitia Principis Alphonsi.
Usor anonymus