Quantum redactiones paginae "Septa" differant

Content deleted Content added
Linea 389:
 
Oeconomicum propter incrementum quod experta est urbs ineunte [[saeculum 20|saeculo XX]], est series aedificationum pertinentium ad multo proprio [[Genus Florale]] et ubi excellit sicuti maximum exemplar [[architectus]] [[Iosephus Blein]], inter cuius opera eminet aedificium antiquae "Iunctae Portus" ([[Hispanice]]: ''Junta del Puerto''), hodie in praesenti, "Auctoritatis Portuariae Septensis" ([[Hispanice]]: ''Autoridad Portuaria de Ceuta'') aut quod [[laophorium|laophoriorum]] statio fuit, in praesenti sedes [[vigil|biocolytica]]. Domus Draconum ([[Hispanice]]: ''Casa de los Dragones'') est aliud peculiare urbis aedificium. Etiam [[architectura Islamica|generis Islamici]] antiqua [[statio ferriviaria]]. Supra allatae [[ecclesia]]e Sancti Francisci ([[Hispanice]]: ''Iglesia de San Francisco'') et Nostrae Dominae Remediorum ([[Hispanice]]: ''Nuestra Señora de los Remedios'') et Nostrae Dominae Vallis ([[Hispanice]]: ''Nuestra Señora del Valle''), primum templum a [[Lusitania|Lusitanis]] constructum, mirificissima urbis loca complent.
 
===Musea===
Haec sunt praecipua urbis Septae [[museum|musea]]:
 
* '''Museum Municipale Septense''' ([[Hispanice]]: ''Museo Municipal de Ceuta''): aedificium anno [[1900]] constructum, in pleno urbano centro situm. Institutum Studiorum Septensium ([[Hispanice]]: ''Instituto de Estudios Ceutíes''), oecos expositionum temporariarum duos et diuturnarum quinque hospitio recipit.
 
* '''Museum Ravelini Sancti Ignatii''' ([[Hispanice]]: ''Museo del Revellín de San Ignacio''): in [[saeculum 18|saeculi XVIII]] [[fortalitia]] ubicatum invenitur, in [[Platea Armorum]] Congeriei Moenium Regalium ([[Hispanice]]: ''Plaza de Armas del Conjunto Monumental de las Murallas Reales'').
 
== Notae ==