Quantum redactiones paginae "Epistulae morales ad Lucilium" differant

Content deleted Content added
+imago
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Seneca - Epistolae ad Lucilium, MCCCCLXXXXIIII a di XIIII di Aprile - 544792.jpg |thumb|''Epistolae ad Lucilium'', 1494]]
'''Epistulae morales ad Lucilium,''' in viginti libros divisae, sunt ultima opera [[Lucius Annaeus Seneca minor|Senecae]]. Has litteras ab anno [[62]] composuit, quod patet ex plurimis eiusmodi: "Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus" (''Epist.'' 8.2). Quae putantur indicare tempus recessionis Senecae a [[forum Romanum|foro]] et aula regia. Eidem [[Lucilius Iunior|Lucilio]] sunt dedicatae, cui et libri [[De Providentia]] et [[Quaestiones Naturales]]. Moralia secundum [[Stoicismus|Stoicam doctrinam]] tractantur, sed eo modo, ut lectorem magis adhortentur ad digendam vitam bonam quam instruant, quid sit. Saepe, quidquid in vita Senecae aut Lucilii accidit, sive [[mors]] amici, sive tumultus ludorum, in capite epistulae proponitur et occasionem philosophandi praebet. Hoc modo, ''Epistulae morales'' in sermonem doctrinalem paene numquam incidunt, sed brevitate et perspicuitate excellentexcellunt.
 
Fragmenta epistularum, quae in libro [[Aulus Gellius|Auli Gellii]] conservata sunt, probant nobis non omnes epistulas exstare.