Aperire sectionem principem

Mutata

167 octeti additi ,  4 years ago
de notionibus et Universitate pro Pace
Circiter per tria saecula, regio a gubernatoribus militaribus qui [[Index regum Hispaniae|Corona]] designabat administrata est, de spe deiecta propter paucam abundantiam [[argentum|argenti]] et [[aurum|auri]] et metallorum praetiosorum. Tunc [[Hispania|Hispani]] in [[agricultura]]m incumbuere. Zona [[Archegia Generalis Guatimaliae|Archegiae Generalis Guatimaliae]]<!--Capitanía General de Guatemala--> partem nomine [[Hispania|Coronae Hispanicae]] formabat.
 
Anno [[1562]], gubernator [[Ioannes Vázquez de Coronado]] [[caput (urbs)|caput]] in [[Guarcopolis|Guarcopoli]]<!--El Guarco-->, in praesenti [[Carthago (Costarica)|Carthagine]], statuit. Relativa agrariarum proprietatum paupertas, [[Amerindi]]ca [[vis laboris]] abundans absens, [[ethnos|ethnicae]] ac [[cultura]]lis homogeneitas et Costaricae separatio e centris potestatis in [[Mexicum|Mexici]] et in [[Andes|Andibus]] praecipui factores sunt qui autonomae ac individualisticae agrariae societatis progressionem contribuere, magnorum fundorum institutionem impedientes. [[Isotetismus|Isotetisticae]] [[traditio]]nis parallele apparet. Haec traditio supervivit accentuationi dissimilitudinum inter ordines quae circa [[saeculum 19|saeculo undevicesimo]] apparuit cum introductione culturae [[coffeum|coffei]], mox [[banana]]e, quae [[divitiae|divitiarum]] accumulationem permisere.
 
=== Libertas capta ===
 
=== Rationes externae ===
[[Fasciculus:UPEACE-campus.jpg|thumb|left|[[Universitas Pacispro Pace|Universitatis Pacis]] campus in Ora Divite.]]
[[Fasciculus:Logo de la Corte Interamericana de Derechos Humanos.jpg|thumb|125px|[[Iudicium Interamericanum Iurum Humanorum|Iudicii Interamericani Iurum Humanorum]] [[insigne]] cuius sedes est [[Sanctus Iosephus in Costarica|Sancti Iosephi]].]]
Ora Opulenta est activum [[Consociatio Nationum|Consociationis Nationum]] et [[Ordo Civitatum Americanarum|Ordinis Civitatum Americanarum]] membrum. [[Iudicium Interamericanum Iurum Humanorum]] apud [[Conventio Americana de Iuribus Humanis|Pactionem Americanam de iuribus humanis]] et [[Consociatio Nationum|Consociationis Natonum]] [[Universitas Pacispro Pace]] in Ora Divite sita sunt. Etiam socia est multarum aliarum internationalium [[organizatio]]num relatarum ad [[iura humana]] et [[democratia]]m.
Praecipuum externum programma Orovitense est [[iura humana]] et [[progressus durabilis|progressum durabilem]] fovere velut via securae stabilitatis et incrementi.
 
Anni [[2011]] census 83.63 centesimae incolarum [[Albicolores]], [[Casticeus|Casticeos]] aut [[Mixticius|Mixticios]] classificavit. [[Mulatus|Mulati]] sive inter [[Albicolor]]es et [[Nigrita]]s mixti 6.12 centesimae omnium incolarum, [[Amerindi]] 2.4 centesimae, [[Nigrita]]e 2 centesimae et [[Asia]]ni minus quam 1 centesima repraesentant. [[Europa]]eum et [[Amerindi|Amerindum]] [[sanguis|sanguinem]] mixti incolae multo minus quam in aliis [[Latinamerica]]nis nationibus sunt. Exceptiones sunt [[Guacanaste]], ubi fere [[numerus incolarum|numeri incolarum]] dimidium visibiliter [[Mixticius|Mixticii]] sunt, legatum pervasivarum unionum inter [[Hispania|Hispanos]] colonos et [[Chorotegae|Chorotegas]] [[Amerindi|Amerindos]] per stirpes; et [[Limon (provincia)|Limon]], ubi vasta [[Nigrita|Afrorovitensis]] communitatis maioritas vivit.
 
Ora Opulenta hospitio exsules, praecipue e [[Columbia]] et [[Nicaragua]], recipit. Propter quod et immigrationem illegalem, aestimatae 10 aut 15 centesimae (400&thinsp;000 aut 600&thinsp;000) incolarum sunt [[Nicaragua|Nicaraguenses]]. Aliqui Nicaraguenses ob [[tempus laboris|temporariae laboris]] opportunitates immigrant et postea in suam nationem redeunt. Ora Dives multos exsules accepit ex variis aliis [[Latinamerica]]nis nationibus [[bellum civile|bella civilia]] et [[dictatura]]s fugientes per [[decennium 198|decennia 198]] et [[decennium 199|199]], imprimis e [[Chilia]] et [[Argentina]], quoque et homines e [[Salvatoria]], qui [[bellum clandestinum]] et [[gubernatio]]nis [[turma mortis|turmas mortis]] fugere.
 
Secundum [[Argentaria Mundana|Argentariam Mundanam]], anno [[2010]] circiter 489 200 immigrantium in natione vivunt, praecipue e [[Nicaragua]], [[Panama]], [[Salvatoria]], [[Honduria]], [[Guatimalia]] et [[Beliza]], dum 125&thinsp;306 Costaricensium peregre vivunt in [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]], [[Panama]], [[Nicaragua]], [[Hispania]], [[Mexicum|Mexico]], [[Canada]], [[Germania]], [[Venetiola]], [[Respublica Dominicana|Republica Dominicana]], et [[Aequatoria]].
[[Fasciculus:Maleku skilt.jpg|thumb|left|Bilinguis tabula [[Hispanice]] et [[Guatuse]] advenientis salutatutionem dans in [[palenque (domus)|palenque]] Solem ([[Hispanice]] ''El Sol''; [[Guatuse]] ''Caronh'').]]
[[Fasciculus:Mapa de las lenguas autóctonas de Costa Rica.png‎|thumb|325px|Possibilis{{dubsig}} geographica Costaricensium [[linguae Amerindae|linguarum Amerindarum]] distributio ante [[Hispania|Hispanorum]] adventum.]]
Secundum [[Constitutio]]nem Politicam Reipublicae Orovitensis in articulo 76, [[lingua Hispanica]] est [[lingua publica]], nihilominus, Ora Opulenta [[multilinguismus|multilinguistica]] natio est, quia, quamquam est natio territorialiter parva, in usu quinque [[linguae Amerindae]] sunt, quae sunt [[lingua Guatusa|Guatusa]]<!--Guatuse: malécu lhaíca; Hispanice: guatuso-->, [[lingua Cabecarica|Cabecarica]]<!--Hispanice: cabécar-->, [[lingua Bribrica|Bribrica]]<!--Bribrice: bribri sive se'ie-->, [[lingua Guaimica|Guaimica]]<!--Guaimice: ngäbere; Hispanice: movere sive guaymí--> et [[lingua Bocǒta|Bocǒta]]<!--Hispanice: bocotá-->.
 
Aliae [[linguae Amerindae]] seu per [[colonia]]m abivere velut [[lingua Chorotega|Chorotega]], [[lingua Huetarica|Huetarica]], [[lingua Suerrica|Suerrica]], [[lingua Corobicica|Corobicica]], [[lingua Quepica|Quepica]], [[lingua Coctuvica|Coctuvica]] ac [[lingua Quequexquica|Quequexquica]]<!--Hispanice: chorotega, huetar, suerre, corobicí, quepo, coctu + quequexque--> seu aliae exstincta sunt ineunte [[saeculum 21|saeculo vicensimo uno]] velut [[lingua Terrăba|Terrăba]] et [[lingua Boruca|Boruca]]<!--Hispanice: térraba + boruca-->.
=== Educatio ===
[[Fasciculus:Campusunacr.jpg|200px|thumb|Campus Omari Dengo in [[Universitas Nationalis Orae Opulentae|Universitate Nationalis Orae Opulentae]] [[Heredia (Costarica)|Herediae]].]]
Ora Opulenta unum inter [[Alphabetismus|alphabetismi]] gradus maximos in [[Latinamerica]] possidet, aestimatum 96 centesimae [[numerus incolarum|incolarum]]. [[Educatio primaria]] et [[educatio secundaria|secundaria]] [[educatio gratuita|gratuitae]] et obligatoriae inter sex et quindecim annos natos sunt. Anno [[2000]], 551&thinsp;465 alumni in 3711 [[ludus litterarius|ludis litterariis]] publicis immatriculabantur et 255&thinsp;643 discipuli [[schola secundaria|scholis secundariis]] et technicis, non solum publicis sed etiam privatis intererant. Praecipuus instructionis superioris locus [[Universitas Orae Opulentae]], [[Sanctus Iosephus in Costarica|Sancti Iosephi]] situs, et [[Institutum Technologicum Orae Opulentae]]<!--Instituto Tecnológico de Costa Rica-->, sede hodierna in [[Carthago (Costarica)|Carthagine]] et [[Universitas Nationalis Orae Opulentae]], [[Heredia (Costarica)|Herediae]] sita, sunt.
 
=== Salus et opitulatio socialis ===
[[Architectura]] Orovitensis e synchrono conspectu ex eius bioclimaticis peculiaritatibus regionalibus et ex diachronicis axibus ponderibus propriis pontis [[ithmus|ithmici]] duas massas [[continens|continentales]] cum magna vi [[cultura]]li et [[Geographia politica|geopolitica]] coniungentis construitur, quamobrem evenit [[syncretismus]] inter proavita, enormem [[biodiversitas|biodiversitatem]] et novitatem stylorum architectonicorum modae aut exoticarum materiarum ac technologiarum.
 
Eius identitas radices et in proavitae urbanizationis typologiis et in ingeniaria Guayabensi et in symbolica Vallis Megapotamici cultura aut in cosmico habitationalium ac caerimonialium praediorum mysticismo Talamancae Inferioris figit quae synthesis inter bioclimaticum pondus, modae stylos et localem creativitaatemcreativitatem oscillans facta sunt.
 
Cum hac re coincidunt architectonicae Costaricensis historiae studiosi quae est aestimatum sed exigens [[clima]] [[clima tropicale|tropicale]] quod per saecula consecutum est ut transnationales designationis styli locali bioclimatismo adaptandi sint, quia si architectus non id praevideat, usuarius id faciat per operarium. Quod Costaricensi architecturae directorias normas intra multos motos per tempus invitatos dedit.
17 531

recensiones