Quantum redactiones paginae "Plotinus" differant

Content deleted Content added
orthog.: atque; frigoris
m frigus
Linea 5:
 
==Philosophia Plotini==
[[Deus|Deum]] explicat Plotinus sub triplici aspectu, qui quandam trinitatem, minime vero cum christiana confundendam offert. Primum Dei principium est aliquid unum, primum, omnino simplex, incomprehensibile, superessentiale, excludens omnes rerum finitarum proprietates; si autem tales ei attribuimus, hoc fit modo imperfecto et relativo. — Hoc principium supremum per energiam plenitudinemque suiipsius rationem generat [[universum|universalem]]. Quae generatio sive emanatio, quamvis eius terminus extra ens supremum constituatur, tamen cum ipso coniuncta manet atque secundum Dei efficit principium, quod ens primum cognoscit fitque schema omnium archetyporum seu idearum. Sed cum huius emanationis terminus et fontem, a quo provenit, et seipsum cognoscat, fit ratio, similiter atque emanatio [[lux|lucis]], [[calor]]is, [[frigorfrigus|frigoris]]is efficitur imago lucis, caloris, frigoris.
 
Pari modo producitur ex illa ratione universali per emanationem tertium Dei principium: [[anima]] mundi, mater [[natura]]e, spiritus universalis, [[demiurgus]]. Sicuti enim primum principium a ratione circumdatum est universali, ita illud iterum immobile circumdatur tertio circulo mobili: demiurgo, qui contactum quendam cum rebus sortitur, ideoque mobilis dicitur. Illa tria Deum componentia principia inter se sunt diversa; nam primum supremum est et unitas simplicitasque ineffabilis; secundum primo est inferius, quia ex primo originem ducit; simulque secundum primo superius, quia seipsum cognoscit; secundo inferius tertium, nam etsi coniunctum cum secundo, tamen in res scinditur singulares propiusque ad [[materia]]m accedit.