Quantum redactiones paginae "Phthas" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 52 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q146321 sunt
m NS
Linea 1:
{{Non stipula}}{{Hiero|right|Phthas|<hiero>p:t-H</hiero>|''ptḥ''|}}
In [[religio Aegyptia|Religione Aegyptia]], '''Phthas''', sive '''Phtha''' (Aegyptie ''ptḥ'', h.e. "fabricator") in [[religio Aegyptia|religione Aegyptia]] est [[demiurgus]], patronusque [[Memphis]] et [[faber|fabrorum]]. Graeci et Romani eum cum [[Vulcanus|Vulcano]], Phoenicei cum [[Chusoro]] adsimilabant.
[[Fasciculus:Egypt.Ptah.01.png|Phthas|left|Phthas]]
 
Cum sit [[Socaris]] etiam fabrilis deus, Phthas praeserim cum saxo et lapide sociabatur. [[Apis (deus)|Apis]] erat [[oraculum]] eius. Serius cum [[Socaris|Socare]] et [[Osiris|Osiride]] iunctus est in Phtha-Socare-Osiride. Aspectum chthonicum habebat sub nomine ''Tenen''.
 
[[Uxor]] eius est [[Sachmis]] vel (rarius) [[Bubastis dea|Bubastis]]. Inter liberis eius erant [[Iphthimis]], [[Miysis]] et [[Imuthes]]. Erant qui eum etiam [[Phra]]m genuisse ferrent.
 
Depingitur in specie hominis [[cadaver medicatum|medicati]], sceptrum tenens cum hieroglyphis pro "vita" "potestate" et "stabilitate." Saepe pileolum gerit.