Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca media" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
addito informatione
Linea 1:
{{L1}}
'''Lingua Graeca media''' (Ρωμαϊκή γλώσσα) est species [[lingua Graeca|linguae Graecae]] inter exordium medii aevi anno circa 600 et expugnationem [[Constantinopolis]] anno 1453, qui commune finis mediae aetatis in Europa austroorientali habetur. Lingua Graeca sola lingua [[Imperium Romanum Orientale|imperii Romani orientalis]] facta est, qua re hic status linguae saepe etiam '''Lingua Byzantina''' nominatur.
 
Interdum iam quartum saeculum p.C.n. initium huius status linguae existimatur, sed hoc arbitrarius statum esse videtur. Septimo tandem saeculo mores atque institutiones imperii tam profunde commutati sunt, ut ibi discrimen inter antiquam Graecam linguam et mediam ponere fas esse videtur. Constat hic status linguae quasi ligamen inter antiquam et recentem Graecam linguam esse quod etsi in scriptis plurima specifica antiquae linguae retinebantur simul lingua cottidiana magis magisque indicia recentioris linguae Graecae exhibebat.