Quantum redactiones paginae "Vestenda" differant

3 364 octeti amoti ,  4 years ago
non pertinet ad urbis descriptionem
("Urbes Flandriae" est subcategoria "Urbes Belgiae"; in ambabus essere non debet; cf. Urbes Angliae/Britanniae, etc.)
(non pertinet ad urbis descriptionem)
Vestenda non procul est ab amoenis urbibus [[Ostenda]]e, [[Furna]]e, [[Brugae|Brugarum]]. Regioque circumiaciens rustica perpulchra etiam est.
 
Anno 1983 mense Augusto a Saturni die 13° usque ad Saturni diem 20<sup>mum</sup>, sole splendente, ordinatum est Vestendae in aedibus feriis agendis quibus nomen ''Sol et Mare'' (''Zon en Zee'') primum seminarium latinum in Belgica a Doctore medico [[Gaius Licoppe|Gaio Licoppe]] eiusque filiabus [[Diana Licoppe]] et [[Corinna Licoppe]] quod initium fuit latinitatis vivae in Belgica.
== De primo Seminario Latino in Belgica anno 1983 Vestendae habito ==
Anno 1983 mense Augusto a Saturni die 13° usque ad Saturni diem 20<sup>mum</sup>, sole splendente, ordinatum est Vestendae in aedibus feriis agendis quibus nomen ''Sol et Mare'' (''Zon en Zee'') primum seminarium latinum in Belgica a Doctore medico [[Gaius Licoppe|Gaio Licoppe]] eiusque filiabus [[Diana Licoppe]] et [[Corinna Licoppe]] quod initium fuit latinitatis vivae in Belgica.
 
Participaverunt huic seminario triginta sex homines : undecim Germani, Belgae viginti duo (Vallones Bruxellensesque simul quattuordecim, Flandri octo), Galla una, Italus unus, et Americanus unus.
 
Inter participes eximii fautores latinitatis vivae aderant qui iam commentarios latinos condiderant, Americanus [[Albinus Dobsevage]] (†) (1922-2005) qui in patria sua commentarios latinos quibus titulus [[Hermes Americanus]] edebat, atque [[Lambertus Pigini]] editor in Italia in urbe [[Recinetum|Recineti]] commentariorum quibus titulus ''Iuvenis'' atque [[Iacina Verreet]] Belgis quae commentariorum [[Nunc est gaudendum]] in urbe Belgicae Montibus Hannoniae editrix erat. Aderant etiam duo poetae Latini [[Alanus Divutius]] et [[Rainardus Brune]] (†) (1914-2001) qui etiam erat typographus et editor. "''Foederatio Magistrorum Linguarum Graecae Latinaeque''" repraesentabatur a praeside [[Maria-Luisa Docquier]] nec non Anna Fourcault et [[Francina Vermeulen]]. Venerunt doctor [[Theodoricus Krüger]] (Cauponarius) moderator circuli Latini Hannoverani doctorque slavista Janus et etiam ambassiator regis Belgarum vir doctus [[Lucas Willemarck]] atque illustris professor Leodensis [[Renatus Fohalle]] (†). Non deerant philologi philologaeve magistri magistraeve ut [[Henricus Riederer]] (†), [[Claudius Gérard]], [[Iulius Rossignol]] (†) (1915-2011), [[Renildus Cappelle]], [[Marcellus Smets]] (†) (1925-2005), [[Francisca Deraedt]], Maria-Lisa Beau, Coletta Ronchaud, studentes ut Heike Kempf et Helga Kühnemann, et linguista violinistaque [[Marius Alexa]] et quidam pastor protestans cum sua filiola.
 
Tempore seminarii, die Iovis 18° m. Aug. excursio facta est postmeridiano tempore, sole splendide lucente, ad urbem [[Brugae|Brugas]] lustrandam per canales. Eodem die proiectae sunt imagines translucidae recentis itineris Gai Licoppe in Aegyptum effecti.
 
Paenultimo die, die veneris 19° mensis augusti, fuit cena valedictoria iucundissima, inter quam orationes elegantissimae a [[Caelestis Eichenseer|Patre Caeleste]] (†) (1924-2008) necnon professore Leodensi [[Renatus Fohalle|Renato Fohalle]] (†), [[Henricus Riederer|Henrico Riederer]] (†), [[Gaius Licoppe|Gaio Licoppe]] aliisque multis oratoribus serio sive iocose loquentibus habitae sunt. Tibicen [[Robertus Maier]] tuba cecinit, [[Marius Alexa]] violinâ comitabatur gregem canentem unâ cantum celebrem ''[[Gaudeamus igitur]]'', praestigiator arte sua convivas illuxit, scaenulae variae latine aguntur.
 
Seminarium totum docte moderatum est a Patre [[Caelestis Eichenseer|Caeleste Eichenseer]] (†) (1924-2008) de quo scripsit [[Renildus Cappelle]] : "'' libenter consentio Helgae Kühnemann Germanae dicenti te fuisse cor conventûs nostri'' ".
 
Etiam post seminarium feliciter peractum nonnulli sodales ex diversis Belgicis regionibus oriundi sibi proposuerunt ut unoquoque mense convenirent ad sermonem latinum exercendum, quod fuit initium Circuli latini Melissae Bruxellis habiti. Inde sodales sibi proposuerunt commentarios latinos condere, quibus nomen ''[[Melissa]]'', quorum prima editionis obnoxia fuit [[Diana Licoppe]].
 
== Bibliographia ==
2 199

recensiones