Quantum redactiones paginae "Basilius Degórski" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q13422181 sunt
Addenda
Linea 7:
=== Vita ===
[[Doctor]] in [[theologia]] et in scientiis patristicis (apud Institutum Patristicum "[[Augustinianum]]" [[Pontificia Universitas Lateranensis|Pontificiae Studiorum Universitatis Lateranensis]] in [[Urbs|Urbe]] [seu Romae]), [[doctor]] [[habilitatio|habilitatus]] (seu ius publici docendi habens in scientiis theologicis, in [[Patristica|patrologia]] et in [[historia]] Ecclesiae temporis antiquitatis Christianae), [[professor]] ordinarius in theologia, [[Procurator Generalis]] apud [[Sancta Sedes|Sanctam Sedem]] Ordinis Monachorum Sancti Pauli Primi Eremitae (ab anno Domini 1996), [[professor]] [[Patristica|patrologiae]] et theologiae dogmaticae temporis [[antiquitas|antiquitatis]] Christianae, apud [[Pontificia Universitas Studiorum a Sancto Thoma Aquinate|Pontificiam Studiorum Universitatem a Sancto Thoma Aquinate]] in [[Urbs|Urbe]] (seu Romae) ("Angelicum"; ab anno Domini 1990) necnon [[professor]] [[Patristica|patrologiae]] et [[Anthropologia|anthropologiae]] patristicae apud Pontificiam Facultatem Theologicam "[[Teresianum]]" in Urbe (seu Romae). Alumnus [[Seminarium|Seminarii]] Minoris [[dioecesis]] [[Płock|Plocensis]] in [[Polonia]] (annis 1970-1974), et [[alumnus]] Seminarii Maioris dioecesis [[Vladislavia|Vladislaviensis]] in Polonia (annis 1974-1977), necnon alumnus [[Seminarium|Seminarii Maioris]] Ordinis S. Pauli Primi Eremitae, [[Cracovia]]e (in Rupella) annis 1977-1981. Ordinatus [[diaconus]], [[Cracovia]]e (in Rupella), die 26 Martii 1981, et die 20 Iunii 1981 ordinatus presbyter [[Censtochovia]]e, in [[Clarus Mons Censtochoviensis|Claro Monte]] (in Polonia).
 
Praemii Polonorum "Phoenix" laureatus (Varsaviae, die 18 aprilis A.D. MMXV).
 
== Dissertationum ad doctoratum in S. Theologia spectantium promotor seu director ==