Quantum redactiones paginae "Alcestis" differant

Content deleted Content added
→‎Nexus externi: add Internet Archive link
m Apolline
Linea 5:
'''Alcestis''' seu '''Alceste''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἄλκηστις, Ἀλκέστη}}) fuit persona mythologica Graeca. [[Euripides]] poeta de Alceste fabula in [[Alcestis (Euripides)|tragoedia eiusdem nominis]] narrat.
 
Alcestis, virgo pulcherrima, [[Pelias|Pelia]] rege [[Iolcus|Iolci]] et [[Anaxibia]] nata est [[Admetus|Admeti]]que nupta. Simulac ad aetatem nubendi pervenit, pater eius poposcit, ut maritus futurus antequam sponsalia fecerunt leonem et aprem ad currum coniungere deberet. Admetus rex Pherarum [[Apollo|Apolline]]ne adiutore opus difficile effecit. Admetus autem nuptias faciens oblitus est [[Diana]]e sacra facere et immolare, et itaque invenit in lecto suo acervum serpentium prodigium brevi necis. Sed iterum [[Apollo|Paean]] eum adiuvit et iram sororis suae mulsit vel placavit. Etiam contigit seu adeptus est, ut [[Parcae]], fatorum deae, ebriosae fierent, et eo modo certior factus est, quem ad modum Admetus tum, cum mori deberet, mortem devinci posset, nam, si aliquem reperiret, qui pro eo voluntarius decederet vita. At nemini persuadere potuit nisi Alcesti coniugi, quae sua sponte pro eo obire offerret. Quin etiam parentes ipsi Admeti, cum essent iam in senectute, se vitam suam pro puero dare negaverunt.
 
De rebus, quae tum factae sunt, reperimus duas narrationes: Aut [[Proserpina]] absolutum amorem perfectumque cari mariti admirans ei Alcestem reddidit, aut erat ut Euripides narrat [[Hercules]] forte hospes in palatio Admeti, cum repente [[Mors]] omnibus abhorrentibus intravit et Alcestem secum eduxit. Hercules autem dicitur persequens postulavisse et flagitavisse, ut Mors Alcestem iterum ederet; Herculem cum illo, cum id facere noluisset, certavisse et certamine victrici facto recuperavisse reginam iuvenem.