Aperire sectionem principem

Mutata

de notionibus
'''Leonardus Vincius''', sive '''Leonardus (de) Vinci'''. [[Lingua Italiana|Italiane]] '' Leonardo di ser Piero da Vinci'' ([[1452]]–[[1519]]) fuit eminens [[ars|artifex]], [[sculptor]], [[architectura|architectus]], [[musica|musicus]], [[anatomia|anatomus]], [[machinator]], [[botanicus]], [[geologia|geologus]], [[tabula geographica|geographus]], [[inventor]] ac [[scriptor]] [[Italia|Italus]].
 
In primis fuit sua aetate praeclarus [[pictor]], quamquam hodie imagines modo quindecim Leonardo ascriptas habemus, cum ceterae, certe multae, cum tempore perditae sint. Ingenium eius per imagines exstantes nihilo minus videtur in usu [[sapientia]]e de rebus anatomicis, [[optica|opticis]], botanicis et aliis ad subiecta describenda. Peritus structurae [[musculus|musculorum]] et [[lux|lucis]] proprietatum affectus [[motus animi|motusque animi]] scite capiens in corpora et facies callide depinxit. Una cum adumbrationibus in Leonardi libellis, quae non modo imagines naturae monstrant sed quoque multa de studiis naturalibus eius manu scripta tractant, [[thesaurus|thesauro]] sunt artificibus in saeculis posterioribus naturam intellegere et simulare petentibus.
 
Recentius agnoscimus Leonardum inventorem. In libellis descripsit inter alia [[helicopterum]], [[autocurrus armatus|autocurrum armatum]] et alia [[arma]]toria, [[computator|machinam calculatoriam]], [[instrumentum musicum|instrumenta musica]], [[umbrella descensoria|umbellam descensoriam]], [[pons|pontes]] varios, [[moles (agger)|moles]], [[canalis|canales]], et [[antlia (mechanica)|antlias]]s hydraulicas. Multa quae Leonardus proposuit illo tempore non aedificari potuerunt, nam [[metallurgia]] ad initium [[saeculum 16|saeculi XVI]] nimis infantilis fuit. Technologia admodum progressa, multae eius machinationes ad exitum perductae sunt, exempli gratia [[anemoplanum]]{{dubsig}} secundum Leonardi descriptione anno 2005 constructum.
 
Leonardus Vincius est quasi signo [[aevum antiquitatis renascentis|aevo artium renatarum]]. Imagines eius celebrantur in [[camisia|camisiis]], [[liber (litterae)|libris]] et [[mythistoria|mythistoriis]], etiam in [[euro]]ne Italico.
17 422

recensiones