Quantum redactiones paginae "Franciscus Maspero" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 3:
'''Franciscus''', vulgo ''François'' '''Maspero''' ([[Lutetia]]e natus die [[19 Ianuarii]] [[1932]]; ibidem die [[11 Aprilis]] [[2015]] mortuus)<ref>Marcel-Francis Kahn, "[http://blogs.mediapart.fr/blog/mfka/120415/francois-maspero-est-mort François Maspero est mort]" in ''Mediapart: Le Blog de MFKA'' (12 Aprilis 2015)</ref> fuit editor, scriptor et librarius [[Francia|Francicus]].
 
Nepos fuit [[Gaston Maspero|Gastonis Maspero]] [[Aegyptologia|Aegyptologi]], filiusfiliusque [[Henricus Maspero|Henrici Maspero]] [[SinologiaSinae (regio)|Sinologi]], frater Ioannis qui, repugnator contra obsessores, militem [[Germania|Germanum]] die [[24 Iulii]] [[1944]] ictu pyrobolico in viis Lutetiae necavit. Qua re statim delata, Ioannes iuxta exercitum [[Civitates Foederatae Americae|Americanum]] pugnare coepit et proelio interfectus est; pater autem in [[castra carceralia]] iuxta [[Buchenwald (castra carceralia)|Buchenwald]] missus, ibi anno insequenti mortem obiit (at mater apud [[Ravensbrück (castra carceralia)|Ravensbrück]] inclusa bello peracto liberata est). Franciscus igitur subito relictus ''Tout en moi affirme que je suis né le 24 juillet 1944, à l’âge de douze ans et demi'' ("omne membrum mihi refert me illo die, anno vitae tredecimo dimidiato, natum esse") postea, iam senex, narravit.<ref>Franciscus Maspero, ''Les Abeilles et la guêpe'' (2003)</ref>
 
Ethnologiae breviter studens, apud librarium laborans, novarum rerum cupidos cognovit [[Hamilcar Cabral|Hamilcarem Cabral]], [[Leopoldus Sedar Senghor|Leopoldum Sedar Senghor]], [[Marius de Andrade|Marium de Andrade]], [[Amatus Césaire|Amatum Césaire]], [[Leo Gontrandus Damas|Leonem Gontrandum Damas]]. Ipse mox tabernam librariam in [[vicus Latinus (Lutetia)|vico Latino]] anno fere 1957 emit, nomine ''La Joie de Lire'' ("gaudium lecturae"), ibique ab anno [[1959]] libros divulgabat sub signo ''Editions François Maspero''.