Quantum redactiones paginae "Lingua Sindarina" differant

Summarium vacuum
m ({{linguae ficticiae}})
No edit summary
{{latinitas}}
'''Lingua Sindarin''' lingua [[Quendi|Dryadica]] est (vide [[linguae Dryadicae|linguae Dryadicae Tolkienenses]]). Una linguarum artificiosarum est, quas Professor [[I. R. R. Tolkien]] composuit, cum Terram Mediam (terram fictam) inveniret.
 
Quasi lingua viva eorum est, qui Dryades vocantur. Olim erat lingua eorum, qui "Teleri" vocantur, qui non in occidentem migravissent. Aevo tertio plures gentes (etiam nonnulli hominum gentes) lingua Sindarin utuntur. [[Lingua Quenya]] cognata est linguae Sindarin, sed lingua Sindarin non ab ea ducta est. Aliquae res grammaticae ad linguam [[Cambrice|Cambricam]] referri possunt: e.g. verba non declinantur, sed praepositiones casus significant et numerus pluralis mutatione vocalium indicatur. Praeterea saepe mutationes primi sonus inveniuntur. Nonnulli textus a Tolkien lingua Sindarin scripti exstant. Praeclarum est illud carmen "O regina stellarum, incendens stellarum", quo dea [[Varda]] celebratur.
32

recensiones