Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

m (situs melior)
:::: Bene, at quoniam certe scimus apud antiquos ''Pantheum'' dictum esse — sicut dixerunt Plinius; "Aelius Spartianus" [''Vita Hadriani'']; inscriptio Severi et Antonini; Ausonius — demiror, ad quos "ab antiquis" illud Bedae referatur. Constat Bedam et Paulum Diaconum de eadem re loqui, et quidem de re, quae inter Phocatem et Bonifatium expedita erat. Cum sermo patrius Phocatis Graecus esset, veri simile est Bonifatium Graecanice adisse Phocatem. Forsitan nomen Graecum ''Pantheon'' ex illis actis depromptum sit? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 15:36, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::::Si utilis sit philologis, dicere possum unde Beda orthographiam "Pantheon" dempsit. Fide editoris Caroli Plummer, ''[[Liber pontificalis]]'' fons fuit huius capituli. Editio Mommseniana illius operis orthographiam "Pantheum" in textum recipit, sed "Pantheon" inter varias lectiones subiungit (videte [http://www.dmgh.de/de/fs1/object/goToPage/bsb00000782.html?pageNo=165&sortIndex=010%3A040%3A0001%3A010%3A00%3A00 hanc paginam]). Ergo Beda e manuscripto "deteriori" (iudice Mommsen) ''librum pontificalem'' citavit. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 16:20, 12 Aprilis 2015 (UTC)
::Proh dolor! verbum "Pantheon" solum in manuscriptis deterioribus invenitur. Quanta mala fortuna!--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 20:33, 12 Aprilis 2015 (UTC)
2 199

recensiones