Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

:::Scribunt in fine Antiquitatis (sed habuitne Antiquitas finem ?) vel in initio mundi mediaevalis sed ad scripta antiqua anteriora sese referunt (''quod Pantheon vocabatur, ab antiquis''), non ipsi verbum graecanicum cuderunt.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 12:59, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::: Bene, at quoniam certe scimus apud antiquos ''Pantheum'' dictum esse — sicut dixerunt Plinius; "Aelius Spartianus" [''Vita Hadriani'']; inscriptio Severi et Antonini; Ausonius — demiror, ad quos "ab antiquis" illud Bedae referatur. Constat Bedam et Paulum Diaconum de eadem re loqui, et quidem de re, quae inter Phocatem et Bonifatium expedita erat. Cum sermo patrius Phocatis Graecus esset, veri simile est Bonifatium Graecanice adisse Phocatem. Forsitan nomen Graecum ''Pantheon'' ex illis actis depromptum sit? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 15:36, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::::Si utilis sit philologis, dicere possum unde Beda orthographiam "Pantheon" dempsit. Fide editoris Caroli Plummer, ''[[Liber pontificalis]]'' fons fuit huius capituli. Editio Mommseniana illius operis orthographiam "Pantheum" in textum recipit, sed "Pantheon" inter varias lectiones subiungit (videte [https://archive.org/stream/monumentagegesto01geseuoft#page/165/mode/1up hanc paginam], spectaculo magnificante adhibentes). Ergo Beda e manuscripto "deteriori" (iudice Mommsen) ''librum pontificalem'' citavit. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 16:20, 12 Aprilis 2015 (UTC)