Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

:: Nonne [[Beda]] et [[Paulus Diaconus]] scriptores mediaevales sunt? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 07:50, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::Scribunt in fine Antiquitatis (sed habuitne Antiquitas finem ?) vel in initio mundi mediaevalis sed ad scripta antiqua anteriora sese referunt (''quod Pantheon vocabatur, ab antiquis''), non ipsi verbum graecanicum cuderunt.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 12:59, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::: Bene, at quoniam certe scimus apud antiquos ''Pantheum'' dictum esse — sicut dixerunt Plinius; "Aelius Spartianus" [''Vita Hadriani'']; inscriptio Severi et Antonini; Ausonius — demiror, ad quos "ab antiquis" illud Bedae referatur. Constat Bedam et Paulum Diaconum de eadem re loqui, et quidem de re, quae inter Phocatem et Bonifatium expedita erat. Cum sermo patrius Phocatis Graecus esset, veri simile est Bonifatium Graecanice adisse Phocatem. Forsitan nomen Graecum ''Pantheon'' ex illis actis depromptum sit? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 15:36, 12 Aprilis 2015 (UTC)
13 285

recensiones