Quantum redactiones paginae "In girum imus nocte ecce et consumimur igni" differant

Summarium vacuum
"'''In girum imus nocte ecce et consumimur igni'''" est [[palindromus]] et [[hexameter|hexameter dactylicus]] [[Latine|Latinus]].
 
Nonnulli hunc versum Vergilio attribuunt, sed eius siccitas magis ad tempora mediaevalia referre videntur quibus temporibus tale genus ludorum verbalium maxima aestimabantur.
 
Haec sententia ad papiliones nocturnos referre videtur qui nocturnis giris circa flammam candelae tandem igne comburuntur<ref>''Opuscoli religiosi, letterarj e morali'', serie terze, tomo I°, Modena, 1870, p. 212 : "''... parole che si prestano ad essere lette da diritta a sinistra, come appunto il verso : ''In girum imus nocte et consumimur igni'', detto delle farfallette notturne che aggirandosi attorno alle fiammelle vi si vasero ad abbruciare''".</ref>.
 
Secundum alios refert ad daemones qui aeternali gyro in tenebris nocturnis igne perpetuo vorantur<ref>César Cantú, ''Histoire universelle'', Paris : Firmin Didot Frères, volumen III, 1844, p. 428 : "Pertinet ad daemones"[http://books.google.fr/books?id=wcYWAAAAQAAJ&pg=PA428&dq=%22In+girum+imus+nocte%22&lr=&as_drrb_is=b&as_minm_is=0&as_miny_is=&as_maxm_is=0&as_maxy_is=1850&num=100&as_brr=0&ei=qkx7Sv-7CpaCzATJ_ryFDQ&client=firefox-a#v=onepage&q=%22In%20girum%20imus%20nocte%22&f=false]</ref>.
 
Haec sententia ad superbos, et ad cupidos qui nimis usque ad lumina fallacia poetentiae, divitiarum vel gloriae appropinquare cupiunt, quae omnia mox istos igne delebunt.
 
[[Humberto Eco]] hunc palindromum citat in fabella cui nomen ''Nomen rosae'' (1980).
 
== Pellicula cinematographica ==
Eadem sententia sed abbreviata (''[[In girum imus nocte et consumimur igni]]'') titulus est pelliculae francogallicae a Gaio Debord perfectae anno 1978. Haec pellicula describit societatem hodiernam i,n qua allecti bonis consumabilibus homines igne vacuitatis ut papiliones comburuntur.
 
== Notae ==
<references/>
 
==Vide etiam==
2 199

recensiones