Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

Content deleted Content added
Beda
Linea 44:
::::: Ne Plinius quidem haesitare videtur, nam locus a Viatore nostro citatus corruptus est, in quo Ludovicus Ian iam dudum recte ''diribitori'' legit recte codici B(ambergensi) fisus. "Pantheon" igitur e caelo sumptum esse videtur; adde quod Pantheum non Iovi Ultori dedicatum erat sed omnibus deis (et praesertim Marti et Veneri). [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 18:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::Sint hi omnes loci corrupti, restat tamen Paulus Diaconus apud quem verbum "Pantheon" invenitur. [[Paulus Diaconus]], ''[[Historia gentis Langobardorum]]'', V, c. 37 : "''Idem papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod '''Pantheon''' vocabant, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi omnium non deorum, sed daemonum cultus erat ibi deinceps fieret omnium memoria sanctorum''".--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 19:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
:::Etiam apud [http://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml Bedam nostram Venerabilem], II.4: "templum Romae quod Pantheon vocabatur, ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum". Eamdem scripturam reperio in editione J. E. King (Loeb, 1930), p. 222. (Quanta disputatio de tantilla distinctia! :) ) [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 21:39, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Revertere ad "Pantheum".