Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

Content deleted Content added
Linea 43:
::::Verbum "Pantheum", vestimentum Latinum gerens, ab auctoribus classicis certe adhibetur. Plinius (inter antiquiores solus) haesitat. Sed confiteri debemus ipsum Plinium, textibus Graecis modo suo Latine versis, formas Graecissantes in textu suo interdum introducit eorundem verborum quae alibi pura Latinitate scribit. Hic, mi amici, nullam rationem video, cur "Pantheon" praeferamus. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 15:27, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::::: Ne Plinius quidem haesitare videtur, nam locus a Viatore nostro citatus corruptus est, in quo Ludovicus Ian iam dudum recte ''diribitori'' legit recte codici B(ambergensi) fisus. "Pantheon" igitur e caelo sumptum esse videtur; adde quod Pantheum non Iovi Ultori dedicatum erat sed omnibus deis (et praesertim Marti et Veneri). [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 18:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::Sint hi omnes loci corrupti, restat tamen Paulus Diaconus apud quem verbum "Pantheon" invenitur. [[Paulus Diaconus]], ''[[Historia gentis Langobardorum]]'', V, c. 37 : "''Idem papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod '''antheon''' vocabant, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi omnium non deorum, sed daemonum cultus erat ibi deinceps fieret omnium memoria sanctorum''".--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 19:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
Revertere ad "Pantheum".