Quantum redactiones paginae "Saturnus (deus)" differant

Content deleted Content added
Linea 36:
Saturnus [[Picus (deus)|Picum]] genuisse dicebatur, qui post eum rex [[Aborigines (mythologia)|Aboriginum]] factus est. Hoc modo una cum [[Ianus|Iano]] alterum e capitibus fiebat stemmatis quod per [[Latinus|Latinum]] regem usque ad [[Romulus|Romulum]], conditorem urbis Romae, perducit.
==De cultu Romano==
Anno [[497 a.C.n.]], [[Aulus Sempronius Atratinus|Aulo Sempronio Atratino]] [[Marcus Minucius Augurinus|Marco Minucio]] consulibus, templum Saturno a viro consulari [[Postumus Cominius Auruncus|Postumo Cominio]] in clivo a [[Forum Romanum|Foro]] ad [[Capitolium]] ducente dedicatum esse traditur, in quo loco iam antea ara illi deo, si fabulis credimus, ab ipso [[Hercules|Hercule]]<ref>Sic Dionysius qui Graecus erat, Varro vero qui Sabinus erat a Sabinis.</ref> sacrata fuerat, non longe ab oppido ubi regnasse narrabatur. Secundum [[Varro Reatinus|Varronem]] vero cultus Saturni a rege [[Sabini|Sabino]] [[Titus Tatius|Tito Tatio]] Romam introductus est<ref>''Ling. Lat''. V,72</ref>. In quo templo statua dei pedibus alligatis posita erat, ut videtur, ne abiret nec templum relinqueret. Postea mythographi e contrario interpretati sunt, tamquam Saturnus iussu Iovis catenatus esset ne regnum filii perturbaret<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]], ''Adversus Nationes'' V,24. [[Macrobius]], ''[[Saturnalia (Macrobius)|Saturnalia]]'' I,8. [[Minucius Felix]], ''Octavius'' XXIII,5</ref>. Illo anno feriae quoque mense decembri celebratae, [[Saturnalia]] dicta, et sacrificia annua ritu Graeco peracta simul instituta sunt<ref>[[Titus Livius]] II,21. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] ''Ant. Rom.'' VI,2.</ref>. Etiamtunc [[Etrusci]] Romae praesentes fuisse a plerisque hodie creduntur, quamquam primi anni [[Romana Republica|reipublicae liberae]] in [[Annales|annalibus]] ab anno 509 a.C.n. incipiunt. Quin etiam pars historicorum antiquorum fundamenta templi Saturni ultimo regi [[Tarquinius Superbus|Tarquinio Superbo]] tribuebat.
 
[[Secundum bellum Punicum|Secundo bello Punico]] ineunte, tum cum in angustiis rerum Romani nova auxilia divina sibi quaerebant, Saturnalia renovata sunt : ferias Graecas "[[Cronus|Cronia]]" dictas—quarum ritus fortasse anno [[218 a.C.n.]] prodigiorum maximorum procurandorum causa Romam introducti sunt<ref>Titus Livius XXII,1.</ref>—sibi partim adsumpserunt. E quo tempore feriae maxime omnium populares remanserunt, quamdiu Imperium Romanum superfuit.