Quantum redactiones paginae "Angkor Wat" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans Categoria:Induismus→Categoria:Hinduismus; mutationes minores
Quales imagines in Commons
Linea 10:
Nomen in [[lingua Khmer]] hodierna e duobus verbis [[Lingua Sanscritica|Sanscritico]] et [[Lingua Palica|Palico]] deducitur. E Sanscritico नगर ''nagara'' 'urbs' verbum mediaevale នគរ ''nokor'' mutuatum est, unde hodiernum អង្គរ ''angkor''. E Palico वास ''[[vasa (monasterium)|vāsa]]'' 'habitatio [monachorum]' verbum វត ''wat'' provenit. Sed hoc nomen magna urbe iam fere deserta ortum est; tunc enim, neque antea, 'urbs quae est templum'<ref>"Angkor Wat: 'the city which is a temple'": Rooney (1994) p. 84.</ref> nuncupare convenit sine designatione propria. Ipsa urbs nomine [[Yasodharapura]] olim sacrata est, sed, inscriptionibus carentibus, nomen quo rex [[Suryavarmanus II]] templum suum appellaverit incertum est.<ref>"''Preah Pisnulok'' (''Vara Vishnuloka'' in Sanskrit)": sic en:wiki, sed sine fonte.</ref>
 
[[Fasciculus:LionAngkor standsWat, guardCamboya, 2013-Angkor08-15, WatDD 013.jpgJPG|thumb|Leo lapideus "magnus et horribilis" qui (sicut ait anno [[1586]] [[Antonius da Magdalena]]) "terrorem visitatoribus infert"<ref>Higham (2001) {{Google Books|AKzqy2_RSq4C|pp. 1-2}}</ref>.]]
[[Fasciculus:Angkor Wat from moat.jpg|thumb|upright=2|Fossa aquaria; ad sinistram partem imaginis, pulvinus quo insula facticia attingitur; media imagine, porta occidentalis turribus partim ruinosis munita; ad fundum turres quinque templi ipsius distinguuntur.]]
 
Linea 28:
 
[[Fasciculus:Suryavarman II in procession.jpg|thumb|left|Rex [[Suryavarmanus II]] inter protypos porticús primi pictus.]]
[[Fasciculus:AngorAngkor Wat, NWCamboya, Cnr2013-08-15, DD 057.jpgJPG|thumb|upright=1.5|Pars porticús quadrangularis primi et (ad dextram partem imaginis) tribunus regalis.]]
[[Fasciculus:The center of battle of Kurukshetra.jpg|thumb|left|[[Proelium apud Kurukṣetram commissum|Proelium apud Kurukṣetram]] mythicum (e [[Mahabharatum|Mahābhārato]]) inter protypos porticús primi pictum.]]
[[Fasciculus:Libraryangkorwat.JPG|thumb|"Bibliotheca" borealis intra murum interiorem porticús quadrangularis primi.]]
[[Fasciculus:Awatoceanofmilk01.JPG|thumb|left|[[Oceanus lactis]] iussu [[Visnus|Viṣṇús]] a deis (dextra parte) et daemonibus (sinistra parte) coagulatus (e [[carmen|carmine]] [[mythologia|mythologico]] ''[[Bhagavatapuranum|Bhagavatapurāṇo]]'') inter protypos porticús primi pictus.]]
[[Fasciculus:CruciformgalleryangkorwatAngkor Wat, Camboya, 2013-08-15, DD 052.JPG|thumb|Porticús cruciformes cum atriis et piscinis.]]
 
Iam videntur columnae porticús quadrangularis primi et longissimi, velut muri interioris, quo suggestus primus templi retinetur; iam videtur quincunx turrium qui medio templo surgunt. Inde peregrinator cogitur "ad gregem mirabilem quinque cupolarum pergere, caeli sociarum, nubibus sororum, itaque an in mundo realitatis habitet an in somnio quodam phantastico determinare."<ref>Helen Churchill Candee, ''Angkor the Magnificent'' (Novi Eboraci: Stokes, 1924), p. 68.</ref><ref group="t">''to get to the wondrous group of the five domes, companions of the sky, sisters of the clouds, and determine whether or not one lives in a world of reality or in a fantastic dream.''</ref> Sed cui medium templum attingere velit per semitam 150 metris longam et 9 metris latam progredi oportet, pluteis forma serpentina ambobus lateribus protectam, et per tribunum cruciformem regalem adscendere.
Linea 42:
Medio suggestu secundo vel foro minori, quattuor scalarum ascensionibus accessibilis, eminet suggestus tertius et intimus, 60 metris quadratus, 40 metris super foro minori surgens. Ad fastigia harum ascensionum portae quattuor aperiuntur, super quas eminent turres montani quattuor iam longe visi. Medio suggestu iam videtur sanctuarium principale, olim lateribus quattuor apertum, olim imaginem sanctissimam protegens; supra hoc sanctuarium turris montanus medius et altissimus ab omni parte admiratur. Imago sacra [[saeculum 15|saeculo quinto decimo]], urbe ab inimicis capta, destructa est, sed sub fano in puteo profundissimo [[archaeologia|archaeologi]] recentiores vasa [[aurum|aurea]] divitissima reppererunt.
 
[[Fasciculus:Awatcornertower01Angkor Wat, Camboya, 2013-08-16, DD 096.JPG|thumb|Scalae, ad angulum boreoccidentalem suggestús tertii surgentes, supra quas eminet turris.]]
 
== Fortuna ==
Linea 50:
 
[[Fasciculus:Four carvings-Angkor Wat.jpg|thumb|left|[[Apsara]]e sive nymphae, oceano coagulato creatae, inter protypos porticús secundi pictae.]]
[[Fasciculus:Angkor Wat, CentralCamboya, Pano2013-08-15, DD 037.jpgJPG|thumb|Turris montanus altissimus parsque suggestús tertii.]]
 
Post annos trecentos peregrinator [[Portugallia|Portugallensis]], videlicet [[Antonius da Magdalena]], urbem Yasodharapuram petivit et templum Angkor Wat. Descriptionem ab illo facta, a verbis legati Zhou Da-guan haud dissimilem, rerum gestarum scriptor [[Iacobus do Couto]] in opere suo ''[[Décadas da Ásia]]'' refert: "Ab illa urbe [[leuca]] dimidia distans stat templum nomine Angar, cuius aedificatio tam mirabilis est ut impossibile sit stylo describere, praesertim quia tale aedificium nullibi orbis terrarum reperitur. Turres et ornamenta habet et tantas urbanitates quantas ingenium humanum concipere possit ... A fossa aquaria circumdatur, uno tantum ponte transita, et a duobus tigribus lapideis [re vera leonibus] protecta ita magnis et horribilibus ut terrorem visitatoribus inferent."<ref>[[Iacobus do Couto]], ''[[Décadas da Ásia]]''; Higham (2001) {{Google Books|AKzqy2_RSq4C|pp. 1-2}}</ref><ref group="t">''Antonio da Magdalena, who was in this city, said that ... half a league from this city is a temple named Angar. It is of such extraordinary construction that it is not possible to describe it with a pen, particularly since it is like no other building in the world. It has towers and ornament and all the refinements which the human genius can conceive of ... The temple is surrounded by a moat, and access is by a single bridge, protected by two stone tigers so grand and fearsome as to strike terror into the visitor.''</ref>