Quantum redactiones paginae "Saturnus (deus)" differant

Content deleted Content added
Linea 36:
Saturnus [[Picus (deus)|Picum]] genuisse dicebatur, qui post eum rex [[Aborigines (mythologia)|Aboriginum]] factus est. Hoc modo una cum [[Ianus|Iano]] alterum e capitibus fiebat stemmatis quod per [[Latinus|Latinum]] regem usque ad [[Romulus|Romulum]], conditorem urbis Romae, perducit.
==De cultu Romano==
Anno [[497 a.C.n.]] templum Saturno a viro consulari [[Postumus Cominius Auruncus|Postumo Cominio]] in clivo a [[Forum Romanum|Foro]] ad [[Capitolium]] ducente dedicatum esse traditur, in quo loco iam antea ara illi deo sacrata fuerat, non longe ab oppido ubi regnasse narrabatur. In quo templo statua dei pedibus alligata erat, ut videtur, ne abiret nec templum relinqueret. Postea mythographi e contrario interpretati sunt, tamquam Saturnus iussu Iovis catenatus esset ne regnum filii perturbaret. Illo anno feriae quoque [[Saturnalia]] dicta et sacrificia annua simul instituta sunt<ref>[[Titus Livius]] II,21. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] ''Ant. Rom.'' VI,2.</ref>. Etiamtunc Etrusci Romae praesentes fuisse a plerisque hodie creduntur, quamquam primi anni [[Romana Republica|reipublicae liberae]] in [[Annales|annalibus]] ab anno 509 a.C.n. incipiunt. Quin etiam pars historicorum antiquorum fundamenta templi Saturni ultimo regi [[Tarquinius Superbus|Tarquinio Superbo]] tibuebattribuebat.
 
== De Saturno et re nummaria ==