Quantum redactiones paginae "Cixi" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m adiuvit
Linea 2:
'''Cixi Imperatrix Vidua''' {{IPA|[t͡sʰɨɕi]}} ([[Lingua Sinensis|Sinensi]]: 慈禧太后 ''Cíxǐ Tàihòu'' ~ ''Tz'u-Hsi T'ai-Hou''), in [[Sina|Sinis]] vulgo '''Occidentalis Imperatrix Vidua''' appellata ([[Lingua Sinensis|Sinensi]]: 西太后) ([[29 Novembris]] [[1835]]; [[15 Novembris]] [[1908]] [[Pecinum|Pechini]]), gentis [[Nara (gens)|Yehenara]]e tribus [[Manchu]], fuit figura blanda valensque, quae [[Domus Qing|Domum Qing]] procuratrix in [[Sina (regio)|Sinis]] quadraginta septem annos, ab anno [[1861]] ad [[mors|mortem]] anno [[1908]], [[de facto]] rexit.
 
Ipsa adulescens, ab [[Imperator Xianfeng|Imperatore Xianfeng]] [[concubina]] delecta, ordines in eius [[gynaeceum|gynaeceo]] scandit, et filium peperit qui, Xianfeng mortuo, [[Imperator Tongzhi]] factus est. Ea, gregem procuratorum regni ab imperatore demortuo creatorum superans, regni procurationem sibi cum [[Ci'an Imperatrix Vidua|Ci'an Imperatrice Vidua]] super filium iuvenem adrogavit, et deinde suam potestatem confirmavit et regnum paene absolutum super domum instituit. Filium sororis<!--vel fratris?--> [[Imperator Guangxu|Imperatorem Guangxu]] anno [[1875]] creavit. Ea, rectrix nihil in imperio immutari volens, quae Occidentalis administrationis exemplaria asciscere recusavit, opiniones emendatorum de administratione reiecit et postremo Guangxu in custodiam domesticam (''under house arrest'') dedit cum ipse emendatores sustineret. Renovationem autem [[technologia|technologicam]] et [[res militaris|militarem]] exercituum Sinicorum adiuvavitadiuvit. Copiis Sinicis a [[Ronglu]] per [[Seditio Pugilum|Seditionem Pugilum]] contra [[Foedus Octo Nationum]] traditis,<!--sabotaged--> necessitates exteriores interioresque eam compulerunt ad conandas commutationes institutorum effectorum et ad creandos ministros qui [[societas hominum|societatem]] corrigere volebant. Ad extremum, ea paucos annos mortua, Domus Qing concidit.
 
[[Historia|Rerum gestarum scriptores]] inclinationum et [[Kuomintang]] et [[Factio Communistica Sinensis|Communisticae]] eam tyrannum usitate depinxerunt, mulieremque sceleratam, a qua casum [[Domus Qing]] reposcunt, sed historici annos recentiores subiciunt eam fuisse victimam impedimentorum praeter suas potestates, ducem aliis ducibus non inhumaniorem, atque adeo ultimos [[vita]]e suae annos emendatricem efficacem, quamquam invitam.<ref>Sue Fawn Chung, "The Much Maligned Empress Dowager: A Revisionist Study of the Empress Dowager Tz'u-Hsi (1835-1908)," ''Modern Asian Studies'' 13.2 (1979): 177-196.</ref>