Quantum redactiones paginae "261" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 101 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q32113 sunt
m adiuvit
 
Linea 4:
*[[1 Ianuarii]] - [[Gallienus|Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus]] IV et [[Lucius Petronius Taurus Volusianus]] consules creati sunt.
*[[Marcus Cassianus Latinius Postumus]] usurpator nunc ut in provinciis Germanicis in Gallia Hispania Britannia imperator acceptus est, sed nondum bellum contra Gallienum imperatorem coepit. Caput eius imperii [[Colonia Agrippina]] fuit; consules senatum praetorianos proprios creavit; provincias ad Rhenum sitas contra Germanos defendit.
*[[Titus Fulvius Macrianus (usurpator)|Macrianus]] usurpator [[Calpurnius Piso Frugi (usurpator)|Pisonem]] contra [[Valens (usurpator)|Valentem]] proconsulem [[Achaea (provincia Romana)|Achaeae]] misit, qui eius usurpationem non adiuvavitadiuvit. Piso [[Thessalia]]e imperator proclamatus a Valente, qui tum ipse purpuram sumpsit, necatus est. Paulo post Valens usurpator a militibus suis caesus est.
*Autumno - [[Manius Acilius Aureolus]], dux militum Gallieni, Macrianum cum patre [[Titus Fulvius Macrianus|Macriano]] vicit et necavit.
*Autumno - [[Titus Iunius Fulvius Quietus]] usurpator, frater Macriani [[Edessa]]e cum [[Ballista (praefectus praetorio)|Ballista]] praefecto praetorio a [[Septimius Odaenathus|Septimio Odaenatho]], legato Syriae, obsessus, captus, necatus est.