Quantum redactiones paginae "Marcus Vitruvius Pollio" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Interpretatio ex exemplare anglico huius articuli.
Linea 2:
 
Architectus, munitor machinatorque qui eadem [[G. Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augusti]] aetate vixit. Miles in [[Gallia]], [[Hispania]], [[Graecia]]que [[C. Iulius Caesar|C. Iulio Caesare]] duce fuit. Quo facto - ob famam eius - Augustus Vitruvio mandavit, ut machinas belli appararet. Huius officii gratia Vitruvius opus suum componere potuit, et etiam ita gratiam habuit, ut totum librum ''[[De architectura (Vitruvius)|De architectura]]'' [[G. Iulius Caesar Octavianus Augustus|Augusto]] dedicaret. Liber ''De architectura'' inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines.
 
== Vitruvii "De Architectura Libri Decem" ("De Architectura") ==
Vitruvius latine scripsit tractatum «De Architectura», qui hodie «De Architectura Libri Decem» denominatur. In prooemio libri primi, Vitruvius Imperatori Augusto suos libros devovit ut ei scientiam de commoditate aedificiorum daret. Videtur Vitruvium propositum Marci Agrippae restitutionum publicarum faciendarum retulisse. Istud opus est solum de architectura magnum opus adhuc notum quod ex aevo antiquo permanuit. Secundum Petrum Liukkonen, hoc opus «ex Renascentia Recenti artistas, philosophos, architectosque inspiravit, inter quos sunt Leo Battista Alberti, Leonardus da Vinci, et Michelangelus. Secundum magnum opus de architectura, recensus «Librorum Decem» Alberti, non usque ad 1452 scriptum est.
 
Clarus Vitruvius factus est in opere «De Architectura» quodcumque aedificium tres virtutes - firmitatem, utilitatem, venustatemque - praebere debere adfirmando. Hae nonnumquam «Virtutes Vitruvianae» aut «Trinitas Vitruviana» appellantur. Architectura naturam imitari debet secundum Vitruvium. Ut nidos conficerent apes avesque, sic et homines domus ex materie naturali olim aedificavisse. Hanc aedificationis artem perficientes, Graeci ordines architecturae - Doricum, Ionicum, Corinthiumque - confabricati sunt. His ordinibus naturam proportionis rationisque intellegere inciperunt, et posthac reperierunt rationes corporis humani. Rationibus istis Vitruvius definiverat Hominem Vitruvianum, quem Leonardus da Vinci posterius depinxit:  Corpus humanum circo quadratoque - exemplaribus principialibus geometricis ordinis cosmici - inscriptum. 
 
==Bibliographia==