Quantum redactiones paginae "Unicornis" differant

Content deleted Content added
m fixing dead links
Prasios nexui
Linea 31:
Quae de asino Indico ab [[Claudius Aelianus|Aeliano]] narrantur<ref>Aelianus, ''De natura animalium'' 4.52.</ref> optime cum Ctesia congruunt. Insuper nonnulla verba a Photio non allata addidit unicornium asinorum vim et robur laudantia, quae eo magis rhinocerotem in mentem vocant. In alio loco certe Megasthenem secutus haec de unicorni dicit:
 
:Earum quidem ferarum multitudinem innumeram, et historici et Indorum sapientes testantur, inter quos Brachmanes etiam numerandi, qui hoc idem sentiunt. In iis unicornem, quem vocant ''cartazonon'', numerant, eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, jubaque praeditum et pilis fulvis esse, pedum bonitate et totius corporis celeritate excellere, atque similiter ut elephantos pedibus inarticulatis esse, apri caudam habere; inter supercilia cornu unum, idemque nigrum exsistere, non laeve quidem, sed versuras quasdam naturales habens, atque in acutissimum mucronem desinens, omnium maxime animalium absonam vocem et contentam mittere, et ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum suis vero gregalibus pugnare. Neque modo mares inter se naturali quadam contentione dissidere, sed contra etiam feminas certare, pugnamque usque ad mortem victi ingravescere; nam et reliqui corporis maximo robore praeditus est, et cornu inprimis inexpugnabili armatur. Desertissimas regiones persequitur, simul et solitarius errat. Coitus tempore ad feminam suam mansuete adsuescit, et pariter pascuntur; cum hoc tempus transierit, et ventrem femina ferre coeperit, rursus efferatur, et solus vagatur. Ad [[Prasii|Prasiorum]] regem illius pullos etiamnum teneros ajunt deportari, eosdemque festis et panegyricis diebus ad pugnam committi ad robur ostendendum; nam integrae aetatis et perfectae nullum unquam quisquam meminit captum fuisse.<ref>Aelianus, ''De natura animalium'' 16.20. Latine reddidit [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Aelian/de_Natura_Animalium/16*.html Friedrich Jacobs]. Duobus aliis locis (''Natura animalium'' 3.46 et 10.40) Aelianus adhuc breviter asinos cornigeros commemorat.</ref>
 
Aelianus (reapse Megasthenes) unicornem dicit a brachmanibus ''cartazonum'' (καρτάζωνον) appellari. Quod nomen alibi non invenitur, nec certum est, quomodo de eo cogitari debeat. Per multiplicem enim auctorum consequentiam ad nos pervenit: Megasthenes quod audivit litteris mandavit, Aelianus autem quod litteris vidit mandatum denuo scripsit, scribae denique quod scriptum viderunt aut dictatum audierunt litteris notaverunt. Quod ad καρτάζωνον attinet, non videtur hoc vocabulum summa dissimilitudine a nominibus abhorrere, quibus rhinoceros unicornis linguis Indicis vocatur, sicut [[Lingua Hindica|Hindice]] ''gargadan'', [[Lingua Puniabica|Puniabice]] ''karkadan'', [[Lingua Assamica|Assamice]] ''garh''.<ref>Vide [http://www.rhinoresourcecenter.com/species/indian-rhino/vernacular-names.php paginam opum rhinoticarum].</ref> Perinde ac monoceros Plinianus, apri caudam, [[niger|nigrum]] cornu, [[elephas|elephantinos]] [[pes|pedes]], absonam vocem habet cartazonus,{{dubsig}} cui quidem etiam fulvos pilos (λάχνη ξανθή) Aelianus affinxisse videtur. Insuper cornu antilopae habet in spirae formam natura retortum (ἑλιγμοὺς ἔχει τινὰς καὶ μάλα αὐτοφυεῖς).