Quantum redactiones paginae "Sextus Tarquinius" differant

==De flagitio et morte==
[[Fasciculus:Lucretia's rape by Sextus Tarquinius, and her suicide.jpg|thumbnail|Sextus Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnans (supra) et Lucretia sese necans coram marito et propinquis (infra). Imago picta e manuscripto sedecimi saeculi.]]
Paulo post uxorem sobrini sui [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], nobilem matronam Romanam [[Lucretia|Lucretiam]] nomine, a qua, absente marito, tamquam cognatus hospitium benignum acceperat, vi nocturna stupravit. Misera puella se ipsa propter dedecus necavit (de qua fabula plura invenies sub nomine [[Lucretia]]). E quo facinore [[Lucius Iunius Brutus|Lucio Bruto]] ducente seditio orta est quae regem cum liberis Roma expulit. Aeternum exsilium lege eis indictum est. Secundum narrationem aTito Livio traditam<ref>I,60.</ref>, dum pater et fratres [[Caere]] in [[Etruria|Etruriam]] confugiunt, Sextus [[Gabii|Gabios]] in regnum suum sese recepit ubi ab inimicis occisus est. Contra [[Dionysius Halicarnassensis|Dionysius]] eum simul cum fratribus aciei [[Tarquinii|Tarquiniensium]] praeficit<ref>''Ant. Rom''. V,15(4).</ref> illo proelio quo consul Lucius Iunius Brutus periit, atque mox denuo cum Tito Tarquinio fratre aciei Latinorum in exercitu [[Porsenna|Porsennae]]<ref>''Ibid.'' V,22,4</ref>. [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|P. Valerio]] quartum et [[Titus Lucretius Tricipitinus|Tito Lucretio]] iterum consulibus (504 a.C.n. ?) quoque [[Sabini|Sabinorum]] exercitum contra Romanos infeliciter duxit<ref>''Ibid''. V,40.</ref>. [[Titus Aebutius T.f. Helva|Tito Aebutio]] [[Quintus Cloelius Siculus|Quinto Cloelio]] consulibus (499 a.C.n. ?) [[Signia|Signiam]], [[Colonia Romana|coloniam Romanam]] frustra obsedit<ref>''Ibid''. V,58.</ref>.
[[Titus Aebutius T.f. Helva|Tito Aebutio]] [[Quintus Cloelius Siculus|Quinto Cloelio]] consulibus (499 a.C.n. ?) [[Signia|Signiam]], [[Colonia Romana|coloniam Romanam]] frustra obsedit<ref>''Ibid''. V,58.</ref>.
 
==Fontes==