Quantum redactiones paginae "Europa" differant

Content deleted Content added
notas infectas removi
non licet citationem dissecare
Linea 24:
 
[[Etymologia]] [[vocabulum|vocabuli]] ''Europa'' incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
*Sunt qui verbum ''Europa'' a [[linguae Semiticae|Semitico]] ''Ereb'' (occidens, vesper) derivatum esse velint. In [[stela]] [[Assyria|Assyrica]] inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba dedissent originem verborum ''Europa'' et ''Asia'' sensu [[geographia|geographico]].<ref>Michael Barry (1999), "L’Europe et son mythe: à la poursuite du couchant," ''Revue des deux Mondes'' (Nov.-Dec. 1999) (ISBN 9782710309376).</ref> In hymno in [[Apollo|Apollinem]] ([[Hymni Homerici|hymnorum Homericorum]]), qui circa annum [[700 a.C.n.]] compositus est, Europa litus occidentale [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] significat.
*Secundum etymologiam mere Graecam verbum "Europa" ex duo verbis Graecis compositum est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). [[Vocabulum]] [[femina]]m cui sunt [[oculus|oculi]] magni significat, imprimis certam [[regina]]m [[mythologia|mythologicam]] ab Iove raptam.
 
Linea 66:
===Flora===
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgangum Frey et Rainerium Lösch.]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones [[biogeorgaphiabiogeographia|biogeographicae]] Europae.]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[taiga]], quae in solis uliginosis suis imprimis [[picea|piceas]] et [[pinus|pinos]] nutrit. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] [[natura]]liter (si homo non interpellasset) [[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A [[regio]]ne, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae ''[[Quercus robur|quercuum roburum]],'' ''[[Tilia cordata|tiliae cordatae]],'' [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae [[Pontus Euxinus|Pontum Euxinum]] regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.