Aperire sectionem principem

Mutata

60 octeti additi ,  4 years ago
m
Summarium vacuum
| urbes =
}}
'''Europa,''' {{victio|Europa|ae|f}}, etiam '''continens vetus'''{{FD ref}} appellata, usitate habetur [[unus]] ex [[Tellus|Telluris]] [[septem]] [[continens|continentium]]. Comprehendens [[occidens|occidentalissimam]] [[Eurasia]]e [[paeninsula]]m, plerumque ab [[Asia]] dividitur ad [[oriens|orientem]] a divisionibus siccitatis<!--watershed divides--> [[Montes Urales|montium Uralium]] et [[Caucasus|Caucasi]], [[Rhymnus|Rhymni]], marium [[Mare Caspium|Caspii]] et [[Pontus Euxinus|Ponti]], atque [[Bosporus|viarum aquaticarum]] quae maria Pontum et [[Mare Aegaeum|Aegaeum]] adligant.<ref name="NatlGeoAtlas">{{Cite book|title=National Geographic Atlas of the World|edition=7th|year=1999|location=Washington, DC|publisher=National Geographic|isbn=0792275284}} "Europe" (pp. 68-9); "Asia" (pp. 90–91): "A commonly accepted division between Asia and Europe . . . is formed by the Ural Mountains, Ural River, Caspian Sea, Caucasus Mountains, and the Black Sea with its outlets, the Bosporus and Dardanelles."</ref> Finitur Europa ab [[Oceanus Arcticus|Oceano Arctico]] et aliis [[aqua]]e corporibus ad [[septentrio]]nes, [[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]] ad [[occidens|occidentem]], [[Mare Mediterraneum|Mari Mediterraneo]] ad [[meridies|meridiem]], et Ponto et viis aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae—notio quae ex [[antiquitas|antiquitate classica]] venit—sunt aliquantulum libidinosi, quia [[vocabulum]] praecipue [[geologia physica|physiographicum]] elementa [[geographia humana|culturae et rerum civilium]] accommodare potest.
 
[[Superficies]] Europaea minimo proxima continentis terrae [[spatium|spatio]] est, quae 10&nbspthinsp;180&nbspthinsp;000 [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]] comprehendit; haec [[area (geometria)|area]] terrae aequor duarum centesimarum continet. [[Australia]]e est unicae continentium maior, sed de populatione est tertia a maximo, [[Asia]]m et [[Africa]]m sequens, populo circa 710 000 000, [[undecim]] centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.
 
Europa, praesertim [[Graecia antiqua]], est [[natalis]] [[cultura Occidentalis|culturae Occidentalis]] locus<ref>{{harvnb|Lewis|Wigen|1997|page=226}}.</ref>, quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post [[saeculum 15|saeculum quintum decimum]], praecipue post initium [[colonialismus|colonialismi]]. Inter [[saeculum|saecula]] [[saeculum 16|sextum decimum]] et [[saeculum 20|vicensimum]], [[civitas|civitates]] Europaeae [[America]]s, plurimum [[Africa]]e, [[Oceania]]m, et magnas [[Asia]]e regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo [[bellum mundanum|bella orbis terrarum]] Europam vehementius dixerunt, deminutionem [[Europa Occidentalis|Europae Occidentalis]] in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum [[Civitates Foederatae]] et [[Unio Sovietica]] auctoritatem habere coepissent.<ref name="natgeo 534">National Geographic, 534.</ref> Per [[Bellum Frigidum]], Europa secundum [[velum ferreum]] inter [[NATO]] in [[occidens|occidente]] et [[pactum Varsaviense]] in [[oriens|oriente]] divisa est. [[Integratio Europaea]] conformationem [[Consilium Europae|consilii Europae]] et [[Unio Europaea|unionis Europaeae]] in Europa occidentali promovit, quorum ambo ad orientem expandebantur post casum [[Unio Sovietica|unionis Sovieticae]] anno [[1991]].
 
==Etymologia==
[[Fasciculus:Europa copy.jpg|thumb|Europa et taurus in vasi Graeco -. Museum [[Tarquinii|Tarquiniorum]] urbis, circiter 480 a.C.n.]]
In [[mythologia Graeca]] [[Europa (mythologia)|Europa]] in [[mythologia Graeca]] fuit [[filia]] [[Agenor]]is, [[Phoenices|Phoenicum]] regis, quam [[Iuppiter]], qui formam tauri candidi acceperat, in [[Creta]]m insulam[[insula]]m abduxit, ubi ea [[Minos|Minoem]], [[Rhadamanthys|Rhadamanthum]], et [[Sarpedon]]em paruit. Apud [[Homerus|Homerum]], Europa (Εὐρώπη) fuit [[regina]] Cretensis, non autem notio [[geographia|geographica]].
 
[[Etymologia]] verbi[[vocabulum|vocabuli]] ''Europa'' incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:
*Sunt qui verbum ''Europa'' a [[linguae Semiticae|Semitico]] ''Ereb'' (occidens, vesper) derivatum esse velint. In [[stela]] [[Assyria|Assyrica]] inscriptio est, quae inter Ereb, terram solis dormientis, et Assou, terram solis surgentis, distinguit. Haec duo verba dedissent originem verborum ''Europa'' et ''Asia'' sensu [[geographia|geographico]].<ref>Michael Barry: (1999), "L’Europe et son mythe -: à la poursuite du couchant," in: ''Revue des deux Mondes, novembre-décembre 1999'' (ISBN 9782710309376).</ref> In hymno in [[Apollo|Apollinem]] ([[Hymni Homerici|hymnorum Homericorum]]), qui circa annum [[700 a.C.n.]] compositus est, Europa litus occidentale [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] significat.
*Secundum etymologiam mere Graecam verbum "Europa" ex duo verbis Graecis compositum est, εὐρύς (latus) et ὤψ (visus, oculus). [[Vocabulum]] [[femina]]m cui sunt [[oculus|oculi]] magni significat, imprimis certam [[regina]]m [[mythologia|mythologicam]] ab Iove raptam.
 
Etiam [[mons|montes]] ad copiam praecipitationis aliquid ponderis habent. Partes [[Alpes|Alpium]] boreo-occidentalium inter regiones Europae maximae praecipitionis numerantur, cum valles alpinae centrales comparate siccae sunt. Alpes in hac re imbres prohibent.
 
In regionibus[[regio]]nibus prope [[mare Mediterraneum]] [[clima Mediterraneum]] praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluvias apportant. In Europa septentrionali [[clima polare]] praevalet, in Europa austro-orientali ad [[Rha|Volgam]] flumen autem clima continentale. Ita fit, ut [[Lapponia]] adhuc nive tecta sit, cum [[Sicilia]] aestu vexatur, in [[Shetlandia]] pluere non desinit, cum [[Andalusia]] pluribus annis praecipitatione caret.
 
===Flora===
[[Fasciculus:Floristic regions in Europe-de.png|thumb|Vegetatio Europae secundum Wolfgangum Frey et Rainerium Lösch.]]
[[Fasciculus:Europe biogeography regions de.svg|thumb|Regiones [[biogeorgaphia|biogeographicae]] Europae.]]
[[Vegetatio]] Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in [[tundra]] arcticta non sunt nisi [[frutex|frutices]], [[muscus]] et [[lichen]]es. A meridie in [[Scandinavia]] et in [[Russia]] septentrionali sequitur [[taiga]], quae in solis uliginosis suis imprimis [[picea|piceas]] et [[pinus|pinos]] nutrit. In [[zona temperata]] inter [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] et [[Carpates]] [[natura]]liter (si homo non interpellasset) [[silva]]e [[fagus|fagis]] plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam [[quercus]] et [[Carpinus|carpini]]. A [[regio]]ne, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a [[Vistula]] et [[Tyras|Tyra]] usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae ''[[Quercus robur|quercuum roburum]],'' ''[[Tilia cordata|tiliae cordatae]],'' [[pinus|pinorum]] et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae [[Pontus Euxinus|Pontum Euxinum]] regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio [[tesqua]]lis praevaleret.
 
83 502

recensiones