Quantum redactiones paginae "Hildesia" differant

Content deleted Content added
m descriptiones imaginum
→‎Destructio: Gedenkfeier
Linea 91:
=== Destructio ===
Compluribus minoribus incursionibus aeriis gestis, vix duos menses a fine [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum secundi]], die [[22 Martis]] anno [[1945]], multi [[Pyrobolus|pyroboli]] bombaeque ex [[aeroplanum|aeroplanis]] Anglicis emissi sunt, ut Hildesia exureretur. Imprimis domus veteres tignis constructae inflammatae sunt. Mille homines igne necati sunt ac urbs dimidia deleta est. Quia fama antiqua urbem Hildesiam tam diu constituram quam rosam millenniariam vigeturam et florituram esse praedixerat, multi erant, qui, cum rosa millenniaria cremata esse videretur, timerent, ne urbs ipsa interiisset; sed ambae resurrexerunt.
 
Septuaginta annos post destructionem urbs eius recordata est requiem belli a [[Beniaminus Britten|Beniamino Baronis Britten de Aldeburgh]] compositam in ecclesia sancti Andreae edens.
 
== Monumenta ==