Quantum redactiones paginae "Milcolumbus Fraser" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 2:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:John Malcolm Fraser 1977.jpg|thumb|Milcolumbus Fraser anno [[1977]]]]
'''Milcolumbus Fraser''', vulgo plene ''John Malcolm Fraser'' (natus in [[Toorak]] provinciae [[Victoria (Australia)|Victoria]]e die [[21 Maii]] [[1930]]; mortuus die [[20 Martii]] [[2015]]) fuit politicus [[Australia]]nus factionis [[Factio Liberalis Australiana|liberalis]], quam factionem duxit aipse die [[21 Martii]] [[1975]] ducere coepit. Alumnus fuit [[Collegium Magdalenae (Oxonia)|Collegii Magdalenae]] apud [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]], ubi contubernalis erat [[Ioannes Turner|Ioannis Turner]] primi ministri [[Canada|Canadensis]] futuri.
 
Milcolumbus Fraser minister ab exercitu meruit a die [[26 Ianuarii]] [[1966]] ad [[28 Februarii]] [[1968]] atque minister munitionis a die [[12 Novembris]] [[1969]] ad [[8 Martii]] [[1971]]. Fuit minister [[eruditio]]nis a die [[28 Februarii]] [[1968]] ad [[12 Novembris]] [[1969]] rursusque a die [[20 Augusti]] [[1971]] ad [[5 Decembris]] [[1972]]. A die [[12 Novembris]] [[1975]] [[Dux Gubernationis|primus minister]] [[Australia]]e meruit, praecessore [[Gough Whitlam]]. Titulos primi ministri et ductoris factionis suae usque ad diem [[11 Martii]] [[1983]] retinuit.