Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei [[Magistratus|magistratum]] civilem vel militarem gerere licebat<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,1. [[Titus Livius]] XL,42,8.</ref>. E [[Patricii (ordo)|patricio ordine]] a [[Pontifex|pontificibus]] eligebatur et in [[comitia calata|comitiis calatis]] inaugurabatur<ref>[[Aulus Gellius]] XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.</ref>. Confarreatis parentibus ipsum natum uxorem [[confarreatio|confarreatione]] ducere necesse erat<ref>[[Gaius (iuris consultus)|Gaius]], ''Institutes'' I,112.</ref>. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum<ref>[[Aulus Gellius]] X,15,21. [[Varro Reatinus|Varro]] ''LL'' VI,3,12.</ref>.
 
[[Dionysius Halicarnassensis]] nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium<ref>''Ant. Rom.'' V,1.</ref>, [[Lucius Iunius Brutus|L. Iunio Bruto]] [[Lucius Tarquinius Collatinus|L. Tarquinio Collatino]] [[Consul|consulibus]] creatum. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et P. Cloelii Siculi accepimus<ref>[[Titus Livius]] XL,42.</ref>, Ciceronis tempore Lucii Claudii<ref>[[Cicero|Cic]]., ''Har. Resp''. 12.</ref>.
 
==Quibus ritibus praefuerit==