Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

 
==Quibus ritibus praefuerit==
Die Agonali mensis Ianuarii (9 Ianuarii) rex sacrorum ariete deo [[Ianus|Iano]] sacrificabat<ref>Ovidius, ''Fasti'' I,333-334. [[Varro Reatinus|Varro]], ''LL'' VI,3,12.</ref>. Item omnibus [[Kalendae|Kalendis]] cum pontifice minore sacrificabat<ref>[[Macrobius]], ''[[Saturnalia (Macrobius)|Sat]].'' I,15,9-12.</ref> et [[comitia calata|comitiis calatis]] in [[Capitolium|Capitolio]] ad [[Curia Calabra|Curiam Calabram]] praesidebat quibus futuras [[Nonae|Nonas]], postea Nonis futuras ferias reliqui mensis plebi proclamabat. Regina sacrorum et ipsa Kalendis [[Iuno|Iunoni]] sacrificabat. Quia Kalendae Iano et Iunoni sacrae erant<ref>Renard Marcellus. ''Aspects anciens de Janus et de Junon.'' In: Revue belge de philologie et d'histoire. Tomus 31 fasc. 1, 1953. pp. 5-21.[http://www.persee.fr/web/revues/home/prescript/article/rbph_0035-0818_1953_num_31_1_2160]</ref>, nonnulli eruditi homines, ut Iohannes Bayet<ref>''Histoire politique et psychologique de la religion romaine'', Payot, 1969.</ref>, sacerdotem Iani esse regem sacrorum existimavere, acriter contradicentibus aliis eruditis, ut [[Georgius Dumézil]]<ref> ''La religion romaine archaïque : avec un appendice sur la religion des Étrusques'', Payot, 1974. </ref>.
 
Die festo cui nomen ''Regifugium'' erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in [[Comitium|Comitio]] perfecerat fugam simulabat. Quapropter [[Ovidius Naso|Ovidius]]<ref>''Fasti'' II,685-852.</ref> et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem [[Tarquinius Superbus|Tarquinii Superbi]], ultimi regis, commemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovationis ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi [[Aricia|Ariciae]] a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat ''[[Poplifugium]]'' dictum (5 Iulii).