Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

128 octeti additi ,  5 years ago
'''Rex sacrorum''' vel '''rex sacrificolus'''<ref>Titus Livius II,2 et VI,41,9.</ref> in [[Religio Romana|religione Romana]] [[patricius]] [[sacerdos]] erat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Uxor erat regina sacrorum. Quamquam in aetate historiae, [[Cultus imperatorius (Roma antiqua)|Romanae civitatis religionis]] caput, [[pontifex maximus]] fuit, tamen Festus<ref>[[Sextus Pompeius Festus|Festus]] on the ''ordo sacerdotum'', 198 in the edition of Lindsay.</ref> dixit in ordinem sacerdotum, auctoritatem summi fuit rex sacrorum, subsequenti [[flamen|flamines maiores]]. Locatus fuit in [[Regia]].<ref>Gary Forsythe, ''A Critical History of Early Rome: From Prehistory to the First Punic War'' (University of California Press, 2005), p. 136 [http://books.google.com/books?id=aEfvR1Qcd0gC&pg=PA136&dq=%22rex+sacrorum%22&lr=&as_drrb_is=q&as_minm_is=0&as_miny_is=&as_maxm_is=0&as_maxy_is=&as_brr=3&cd=15#v=onepage&q=%22rex%20sacrorum%22&f=false online.]</ref>
==De origine==
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat. Secundo saeculo a.C.n. ineunte nomina Cn. Cornelii Dolabellae et
P. Cloelii Siculi accepimus<ref>[[Titus Livius]] XL,42.</ref>.
 
Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei [[Magistratus|magistratum]] civilem vel militarem gerere licebat<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,1. [[Titus Livius]] XL,42,8.</ref>. E [[Patricii (ordo)|patricio ordine]] a [[Pontifex|pontificibus]] eligebatur et in [[comitia calata|comitiis calatis]] inaugurabatur<ref>[[Aulus Gellius]] XV,27,1. Titus Livius XL,42,8.</ref>. Confarreatis parentibus ipsum natum uxorem [[confarreatio|confarreatione]] ducere necesse erat. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum in sacerdotibus olim obtinuisse regem sacrorum<ref>[[Aulus Gellius]] X,15,21.</ref>.