Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

Summarium vacuum
'''Rex sacrorum''' vel '''rex sacrificolus'''<ref>Titus Livius II,2.</ref> in [[Religio Romana|religione Romana]] [[patricius]] [[sacerdos]] erat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Uxor erat regina sacrorum. Quamquam in aetate historiae, [[Cultus imperatorius (Roma antiqua)|Romanae civitatis religionis]] caput, [[pontifex maximus]] fuit, tamen Festus<ref>[[Sextus Pompeius Festus|Festus]] on the ''ordo sacerdotum'', 198 in the edition of Lindsay.</ref> dixit in ordinem sacerdotum, auctoritatem summi fuit rex sacrorum, subsequenti [[flamen|flamines maiores]]. Locatus fuit in [[Regia]].<ref>Gary Forsythe, ''A Critical History of Early Rome: From Prehistory to the First Punic War'' (University of California Press, 2005), p. 136 [http://books.google.com/books?id=aEfvR1Qcd0gC&pg=PA136&dq=%22rex+sacrorum%22&lr=&as_drrb_is=q&as_minm_is=0&as_miny_is=&as_maxm_is=0&as_maxy_is=&as_brr=3&cd=15#v=onepage&q=%22rex%20sacrorum%22&f=false online.]</ref>
==De origine==
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.
Die festo cui nomen ''Regifugium'' erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in [[Comitium|Comitio]] perfecerat fugam simulabat. Quapropter [[Ovidius Naso|Ovidius]]<ref>''Fasti'' II,685-852.</ref> et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem [[Tarquinius Superbus|Tarquinii Superbi]], ultimi regis, commemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovationis ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi [[Aricia|Ariciae]] a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat ''[[Poplifugium]]'' dictum (5 Iulii).
 
Duo alii dies (24 Martii et 24 Maii) in [[Fasti|fastis]] litteris QRFC inscripti sunt, quae ita suppleri solent : Quando Rex Comitiavit Fastus. Nam, ut regia[[Regia]] antiqua domus regis erat, sic [[Comitium|comitium]] sedes Comitiorum Calatorum erat et locus in quo rex sacra sua factitabat.
 
== Fontes ==