Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

262 octeti additi ,  5 years ago
 
Die festo cui nomen ''Regifugium'' erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in [[Comitium|Comitio]] perfecerat fugam simulabat. Quapropter [[Ovidius Naso|Ovidius]]<ref>''Fasti'' II,685-852.</ref> et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem [[Tarquinius Superbus|Tarquinii Superbi]], ultimi regis, commemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovationis ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi [[Aricia|Ariciae]] a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat ''[[Poplifugium]]'' dictum (5 Iulii).
 
Duo alii dies in [[Fasti|fastis]] litteris QRFC inscripti sunt, quae ita suppleri solent : Quando Rex Comitiavit Fastus. Nam, ut regia antiqua domus regis erat, sic [[Comitium|comitium]] sedes Comitiorum Calatorum erat et locus in quo rex sacra sua factitabat.
 
== Fontes ==