Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

1 octetus additus ,  5 years ago
Die Agonali mensis Ianuarii (9 Ianuarii) rex sacrorum ariete deo [[Ianus|Iano]] sacrificabat<ref>Ovidius, ''Fasti'' I,333-334.</ref>. Item omnibus [[Kalendae|Kalendis]] [[comitia calata|comitiis calatis]] praesidebat et futuras [[Nonae|Nonas]], postea Nonis futuras ferias reliqui mensis proclamabat. Regina sacrorum et ipsa Kalendis [[Iuno|Iunoni]] sacrificabat. Quia Kalendae Iano et Iunoni sacrae erant, nonnulli eruditi homines, ut Iohannes Bayet<ref>''Histoire politique et psychologique de la religion romaine'', Payot, 1969.</ref>, sacerdotem Iani esse regem sacrorum existimavere, acriter contradicentibus aliis eruditis, ut [[Georgius Dumézil]]<ref> ''La religion romaine archaïque : avec un appendice sur la religion des Étrusques'', Payot, 1974. </ref>.
 
Die festo cui nomen ''Regifugium'' erat (24 Februarii), rex sacrorum postquam sacra in [[Comitium|Comitio]] perfecerat fugam simulabat. Quapropter [[Ovidius Naso|Ovidius]]<ref>''Fasti'' II,685-852.</ref> et sine dubio plerique aequales eius ita expulsionem [[Tarquinius Superbus|Tarquinii Superbi]], ultimi regis, commemoratam essecommemorari credebant. Nonnulli docti antiquarii, ut Festus, iam cum eo dissentiebant et moderni historici religionum omnino negant ita fuisse ; tamquam antiquissimum ritum temporum renovationis ad annum exeuntem pertinentem interpretari malunt. Fortasse hac fuga simile quoddam significabatur atque rege Nemorensi [[Aricia|Ariciae]] a successore victo et necato. Regifugio alter dies festus respondebat ''[[Poplifugium]]'' dictum (5 Iulii).
 
== Fontes ==