Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

107 octeti additi ,  5 years ago
Summarium vacuum
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.
 
Ne tamen verus rex sibi videatur esse rex sacrorum sacerdotio suo per omnem vitam vacare debebat nec ei [[Magistratus|magistratum]] civilem vel militarem gerere licebat. E [[Patricii (ordo)|patricio ordine]] a [[Pontifex|pontificibus]] eligebatur et in comitiis calatis inaugurabatur<ref>[[Aulus Gellius]] XV,27,1.</ref>. natum ipsum confarreatis parentibus uxorem [[confarreatio|confarreatione]] duxisse eum ducere necesse erat. Ipso facto in collegium pontificum cooptatabatur. Quamquam sub dicione summi pontificis positus erat, tamen in nonnullis caerimoniis adhuc apparebat principem locum sacerdotum olim obtinuisse regem sacrorum.
 
[[Dionysius Halicarnassensis]] nobis nomen primi regis sacrorum tradidit, Manium Papirium<ref>''Ant. Rom.'' V,1.</ref>.